Sicut pastor portabat perditum gregem suum sic portabam et conplectebam dicit dominus. Ego feci Ego feram Ego creavi vos Ego redemi vos Ego reficiam vos Ego sustinui Ego dimittam peccata vestra. Sanctus Sanctus Sanctus dominus deus sabaoth qui per spiritum sanctum descendisti in utero et factus es dei filius redemptor Israel
Si quis diligit me sermonem meum servabit et pater meus diliget eum et ad eum veniemus et mansionem apud eum faciemus qui non diligit me sermones meos non servat et sermonem quem audistis non est meus sed ejus qui misit me Patris Haec locutus sum vobis apud vos manens Paraclitus autem Spiritus Sanctus quem mittet pater in nomine meo ille vos docebit omnia et suggeret vobis omnia quaecumque dixero vobis pacem relinquo vobis pacem meam do vobis non quomodo hic mundus dat ego do vobis Non turbetur cor vestrum neque formidet (...)
Sicut pastor portabat ovem perditam sic portabam et complectebam dicit Dominus ego feci et ego feram ego creavi vos ego redemi vos ego reficiam vos ego sustinui ego dimittam peccata vestra sanctus sanctus sanctus dominus sanctus deus Sabaoth qui per spiritum sanctum descendisti in uterum et natus es dei filius redemptor Israel
Venite ad me omnes qui laboratis et onerati estis et ego reficiam vos tollite jugum meum super vos et discite a me quia mitis sum et humilis corde et invenietis requiem animabus vestris jugum enim meum suave est et onus meum leve
Ego feci ego feram ego creavi vos ego redemi vos ego reficiam vos ego sustinui ego dimittam peccata vestra sanctus sanctus sanctus dominus deus sabaoth qui per spiritum sanctum descendisti in utero et factus es dei filius redemptor Israel