O bona crux quae decorem et pulchritudinem de membris domini suscepisti accipe me ab hominibus et redde me magistro meo ut per te me recipiat qui per te me redemit
Agedum electus populus et gens sancta frequentate carmina nova | Innovantur omnia cedunt novis vetera Deo gratias | Agni quippe epulas quae primos straverunt in paradiso tellurigenas | Signo crucis reparat omnipotentia Christi Domini atque pietas | O crux omni laude digna o crux cuncto bono donata o crux caelo sublimanda | Lignum vitae arbor sancta frondes tuae sine corruptela fructus tuus salus vera| Sacre frontis insigne et nota qua discernuntur regis agmina | Christiane mentis animae qua conservantur bona omnia | Jesu bone te libenter laudat | Vox et simul conjubilat qui dedisti crucem tuam | In tutelam nostram sempiternam et salutem et gratiam crucem quoque veneramur | Tuam sanctam simul et salutiferam | Conserva nos salvator benigne per ipsam | Qui vivis et regnas in patris et spiritus sancti gratia