Ecce dominus veniet et omnes sancti ejus cum eo et erit in die illa lux magna et exibunt de Jerusalem sicut aqua munda et regnabit dominus in aeternum super omnes gentes
Ecce dominus veniet et omnes sancti ejus cum eo tunc aperientur oculi caecorum et aures surdorum audient tunc ascendent claudus quasi cervus et absolutae erunt linguae mutorum
Ecce dominus de Sion veniet et de Jerusalem dabit vocem suam et commovebuntur ante illum caeli et terra et in illa die stillabunt montes dulcedinem et omnes colles fluent lacte et fons de domo domini...
Ecce dominus veniet et omnes sancti ejus cum eo et erit in die illa lux magna et exiet de Jerusalem quasi aqua munda et regnavit dominus in aeternum super omnem terram
Ecce dominus in fortitudine veniet et bracchium ejus dominabitur | Ecce merces ejus cum eo et opus illius coram ipso | Sicut pastor gregem suum pascet et in bracchio suo congregabit agnos et in sinu...
Surge illuminare Jerusalem quia venit lumen tuus et gloria domini super te orta est | Quia ecce tenebrae operient terram et caligo populos | Super te autem orietur dominus et gloria ejus in te...