Novae laudis attollamus regem cujus exsultamus speciali gloria | Dulcem mellis novi favum dulci regem Ladislaum canamus melodia Regis laudi nil discordet cujus laudem non remordet caelestis symphonia...
Hodie sanctus Joannes pontifex cum maximo cleri plebisque tripudio pretiosi protomartyris Stephani reliquias in sanctam transtulit ecclesiam Sion ubi quondam archidiaconi functus est officio cujus...
Specialis noster iste patronus cui Christus semper erat vivere et mori lucrum modo revelata facie speculatur praesentem dei vultum cujus tanta merita apud advocatum et judicem justum valent ut per...
Conclusit vias meas inimicus insidiator factus est mihi sicut leo in abscondito replevit et inebriavit me amaritudine deduxerunt in lacum mortis vitam meam et posuerunt lapidem contra me vide domine...
O felix meriti Maria quae resurgentem a mortuis dei filium videre meruisti prima pro cujus amore saeculi contempsisti blandimenta sedula nos apud ipsum quaesumus prece commenda
Orationi sine intermissione instabat vigilans contra adversarium humani generis diabolum cujus ignea tela ut extingueret canonicas vigiliarum horas praevenit et quod reliquum noctis erat in dei laude...
Sancta Margarita pro Christo martyrisata roga pro nobis ipsum sponsum tuum in cujus thalamum introisti laetabunda imperpetuum[!] jam enim dies vitae hujus vergit ad occasum illumina pia virgo cor...