Psalle ludens Thalia et melos chorda nobili concrepa | In tanta matris Dei gratia | Qua plena manebit per saecula | ALLELUIA Post paterni verbi partum virgo inviolata Maria et intacta permansisti POST PARTUM VIRGO INVIOLATA PERMANSISTI | Dei genitrix quia sic meruisti fieri ideoque fragilis memor esto saeculi et totius sceleris oratrix DEI GENITRIX | Intercede pro nostris pia delictis et multimodis simul nequitiis qui nostris non valemus meritis tuis adjuvemur suffragiis INTERCEDE PRO NOBIS
Salve virgo virginum | Maria virgo intercede pro nostra facinora | Et pia voce roga deum potentem per omnia | Ut det nobis florigeram sedem | Frui semper cum eo | Ut potens es in aeternum JESU
Ab hac familia tu propitia | Mater eximia pelle vitia | Fer remedia reis in via | Dans in patria vitae gaudia | Pro quibus dulcia tu praeconia | Laudis cum gratia gloria suscipe pia virgo Maria A NOBIS
Recordare virgo mater dum steteris in conspectu domini ut loquaris pro nobis bonum et ut avertas indignationem suam ab hac familia tu propitia mater eximia pelle vitia fer remedia reis in via dans in patria vitae gaudia pro quibus dulcia tu praeconia laudes cum gratia suscipe pia virgo Maria a nobis
Virgo clemens virgo pia virgo dulcis o Maria exaudi preces omnium ad te pie clamantium | Virgo mater ecclesiae aeterne porta gloriae ora pro nobis omnibus qui tui memoriam agimus | Gloriosa dei mater cujus natus est et pater esto nobis refugium apud patrem et filium
Lux et gloria regis summi Maria eleison | In cujus vita gaudent cuncta Maria eleison | Quae nobis potes subvenire Maria eleison | O mundi domina caelorum regina nostri Maria eleison | Per mortem filii a poena perhenni pia Maria eleison | Tu es mater patris decus castitatis virgo Maria eleison | Medicina aegrotis vera o Maria eleison | Quae regentem portasti cuncta o Maria eleison | Quem semper pro famulis orans o Maria eleison