- Log in to post comments
| Text | Cantus ID | Genre |
|---|---|---|
| Domine miserere nostri te enim exspectavimus esto bracchium nostrum in mane et salus nostra in tempore tribulationis | A voce angeli fugerunt populi et ab exaltatione tua dispersae sunt gentes | Et congregabuntur spolia vestra sicut colligitur bruchus velut cum fossae plenae fuerint de eo | Magnificatus est Dominus quoniam habitavit in excelso implevit Sion judicio et justitia | Et erit fides in temporibus tuis divitiae salutis sapientia et scientia timor Domini ipse est thesaurus ejus | Ecce videntes clamabunt foris angeli pacis amare flebunt | Dissipatae sunt viae cessavit transiens per semitam irritum factum est pactum projecit civitates non reputavit homines | Luxit et elanguit terra confusus est Libanus et obsorduit | Et factus est Saron sicut desertum et concussa est Basan et Carmelus | Nunc consurgam dicit Dominus nunc exaltabor nunc sublevabor | Audite qui longe estis quae fecerim et cognoscite vicini fortitudinem meam | Conterriti sunt in Sion peccatores possedit tremor hypocritas | Quis poterit habitare de vobis cum igne devorante quis habitabit ex vobis cum ardoribus sempiternis | Qui ambulat in justitiis et loquitur veritatem qui projicit avaritiam ex calumnia et excutit manus suas ab omni munere | Qui obturat aures suas ne audiat sanguinem et claudit oculos suos ne videat malum | Iste in excelsis habitabit munimenta saxorum sublimitas ejus panis ei datus est aquae ejus fideles sunt | Regem in decore suo videbunt oculi ejus cernent terram de longe Cor tuum meditabitur timorem | Miserere plebi tuae super quam invocatum est nomen tuum et Israel quem coaequasti primogenito tuo | Miserere civitati sanctificationis tuae Jerusalem civitati requiei tuae | Reple Sion inenarrabilibus verbis tuis et gloria tua populum tuum | Da testimonium his qui ab initio creaturae tuae sunt et suscita praedicationes quas locuti sunt in nomine tuo prophetae priores | Da mercedem sustinentibus te ut prophetae tui fideles inveniantur | Et exaudi orationes servorum tuorum secundum benedictionem Aaron de populo tuo et dirige nos in viam justitiae | Et sciant omnes qui habitant terram quia tu es Deus conspector saeculorum | a07512 | Ca |
| Ipsi David Benedic anima mea domino domine deus meus magnificatus es vehementer confessionem et decorem induisti | Amictus lumine sicut vestimento extendens caelum sicut pellem | Qui tegis aquis superiora ejus qui ponis nubem ascensum tuum qui ambulas super pennas ventorum | Qui facis angelos tuos spiritus et ministros tuos ignem urentem | Qui fundasti terram super stabilitatem suam non inclinabitur in saeculum saeculi | Abyssus sicut vestimentum amictus ejus super montes stabunt aquae | Ab increpatione tua fugient a voce tonitrui tui formidabunt | Ascendunt montes et descendunt campi in locum quem fundasti eis | Terminum posuisti quem non transgredientur neque convertentur operire terram | Qui emittis fontes in convallibus inter medium montium pertransibunt aquae | Potabunt omnes bestiae agri expectabunt onagri in siti sua | Super ea volucres caeli habitabunt de medio petrarum dabunt voces | Rigans montes de superioribus suis de fructu operum tuorum satiabitur terra | Producens foenum jumentis et herbam servituti hominum ut educas panem de terra | Et vinum laetificet cor hominis ut exhilaret faciem in oleo et panis cor hominis confirmet | Saturabuntur ligna campi et cedri Libani quas plantavit | illic passeres nidificabunt herodii domus dux est eorum | Montes excelsi cervis petra refugium herinaciis | Fecit lunam in tempora sol cognovit occasum suum | Posuisti tenebras et facta est nox in ipsa pertransibunt omnes bestiae silvae | Catuli leonum rugientes ut rapiant et quaerant a deo escam sibi | Ortus est sol et congregati sunt et in cubilibus suis collocabuntur | Exibit homo ad opus suum et ad operationem suam usque ad vesperum | Quam magnificata sunt opera tua domine omnia in sapientia fecisti impleta est terra possessione tua | Hoc mare magnum et spatiosum manibus illic reptilia quorum non est numerus animalia pusilla cum magnis | Illic naves pertransibunt draco iste quem formasti ad illudendum ei | Omnia a te expectant ut des illis escam in tempore | Dante te illis colligent aperiente te manum tuam omnia implebuntur bonitate | Avertente autem te faciem turbabuntur auferes spiritum eorum et deficient et in pulverem suum revertentur | Emittes spiritum tuum et creabuntur et renovabis faciem terrae | Sit gloria domini in saeculum laetabitur dominus in operibus suis | Qui respicit terram et facit eam tremere qui tangit montes et fumigant | Cantabo domino in vita mea psallam deo meo quamdiu sum | Jucundum sit ei eloquium meum ego vero delectabor in domino | Deficiant peccatores a terra et iniqui ita ut non sint benedic anima mea domino | 920103 | PS |
| Comedetis carnes et saturabimini panibus iste est panis quem dedit vobis dominus ad vescendum | 600384 | R |
| Iste est panis quem dedit (...) | 202675 | A |