Hic est dies celebrandus laudibusque praesentandus dies decem milium | Agon Christi venerandus favor crucis imitandus mortem sanxit martyrum | Quorum duces Hermolaus Achatius et Menelaus Albinus et...
Salve festa dies toto venerabilis aevo qua deus infernum vicit et astra tenet | Tempora florigero rutilant distincta sereno et majori poli lumine porta patet | Altius ignivomum solum caeli orbita...
Lauda Sion salvatorem lauda ducem et pastorem in hymnis et canticis Quantum potes tantum aude quia major omni laude nec laudare sufficis Laudis thema specialis panis vivus et vitalis hodie proponitur...
Hodie Christus natus est hodie salvator apparuit hodie in terra canunt angeli laetantur archangeli hodie exsultent justi dicentes gloria in excelsis deo alleluia
Isti viventes in carne plantaverunt ecclesiam sanguine suo non sunt de terra corpora eorum separata quorum merita sunt in caelis animae sanctorum coaequales
Quam pulchra es et quam decora carissima in deliciis statura tua assimilata est palmae et ubera tua botris caput tuum ut Carmelus collum tuum sicut turris eburnea veni dilecte mi ingrediamur in agrum...
Tota pulchra es amica mea et macula non est in te favus distillans labia tua mel et lac sub lingua tua odor unguentorum tuorum super omnia aromata jam enim hiems transiit imber abiit et recessit...
Hodie dilectissimi omnium sanctorum sub una sollemnitate celebremus festivitatem quos terra editos pretiosus Christi sanguis gratuita pietate ad caelestia evocavit quorum societate caelum exsultat...
Hodie martyrum flores Innocentes persecutionis atrox pruina decoxit nam pretiosa nece glorificati oblati sunt domino cum quo gaudent et regnabunt per omnia saecula