Deus omnipotens domine Jesu Christe qui fecisti omnia in virtute tua fac misericordiam mihi servo tuo et suscipe animam meam in pace sciens quia te desideravi ex toto corde alleluia
Deus omnipotens domine Jesu Christe qui fecisti omnia in virtute tua fac misericordiam mihi servo tuo in hoc agone novissimo ut gaudens in exsultatione sanctorum introire merear
Isti qui amicti sunt stolis albis qui sunt et unde venerunt et dixit mihi hi sunt qui venerunt de tribulatione magna et laverunt stolas suas et dealbaverunt eas in sanguine agni