Magnificat anima mea dominum et exsultavit spiritus meus in deo salutari meo aula respexit humilitatem ancillae suae ecce enim ex hoc beatam me dicent omnis generationes quia fecit mihi magna qui potens est et sanctum nomen ejus et misericordia ejus a progenie in progenies timentibus eum fecit potentiam in bracchio suo dispersit superbos mente cordis sui deposuit potentes de sede et exaltavit humiles esurientes implevit bonis et divites dimisit inanes suscepit Israel puerum suum recordatus misericordiae suae sicut locutus est ad patres nostros Abraham et semini ejus in saecula
Psalmus ipsi David cantate domino canticum novum quia mirabilia fecit salvavit sibi dextera ejus et bracchium sanctum ejus | Notum fecit dominus salutare suum in conspectu gentium revelavit justitiam suam | Recordatus est misericordiae suae et veritatis suae domui Israel viderunt omnes termini terrae salutare dei nostri | Jubilate deo omnis terra cantate et exsultate et psallite | Psallite domino in cithara in cithara et voce psalmi | In tubis ductilibus et voce tubae corneae jubilate in conspectu regis domini | Moveatur mare et plenitudo ejus orbis terrarum et qui habitant in eo | Flumina plaudent manu simul montes exsultabunt | A conspectu domini quoniam venit judicare terram judicabit orbem terrarum in justitia et populos in aequitate