Beatus Thomas domini apostolus in fide Christi perseverans peragravit Indiam et dum in templo omnes doceret evangelium Christi martyrio coronatus est et consecutus est regnum sempiternum
Caritas est summum bonum amplum donum in quo pendet omnis ordo praeceptorum per quem vetus atque nova lex impleretur per quem deus ac proximus diligitur per quem caelorum regnum adipiscitur
Convocatis Jesus duodecim apostolis dedit illis virtutem et potestatem super omnia daemonia et ut languores curarent et misit illos praedicare regnum dei et sanare infirmos alleluia alleluia alleluia
Cum appropinquaret dominus Jerusalem misit duos ex discipulis suis dicens ite in castellum quod est contra vos et invenietis pullum asinae alligatum super quem nullus hominum sedit solvite et...