Consecrator coronae spineae perpetuae largitor laureae fons alme bonitatis celebrantes tanta sollemnia duc ad illa festa felicia supernae civitatis ubi vera sunt gaudia
Exsultet jam angelica turba caelorum exsultent divina mysteria et pro tanti regis victoria tuba insonet salutaris | Gaudeat et tellus tantis irradiata fulgoribus et aeterni regis splendore illustrata...
Salve festa dies toto venerabilis aevo qua deus infernum vicit et astra tenet | Tempora florigero rutilant distincta sereno et majori poli lumine porta patet | Altius ignivomum solum caeli orbita...
Sebastiani martyris sollemne est festum beati plebs fidelis concine benigna mente canticum novum deo qui dat triumphum sanctis et victoriam jubetque caeli possidere patriam | Vir hic fuit verax...
Laudiflua cantica det mens nostra sacratissima per haec festa annua sancti illuminata gratia spiritus vera | Plaudat ecclesia catholica cum prole sua dominica repleta fide atque doctrina imbuta...
Alma cohors una laudum sonora nunc prome praeconia | Quibus en insignis rutilat MARTIALIS ut luna solque sidera | Meritorum est mirifica radians idem sacra praerogativa | Hunc nam sophiae mystica...
Gaudeat ecclesia per quattuor climata mundi nunc laetitia circumfusa maxima | Temperentur organa praeparentur omnia musicorum genera hac in die fulgida | Domini innumera praedicentur opera agantur...
Augustini magni patris atque suae pie matris laudes et praeconia | Decantemus venerantes et optata celebrantes hodie sollemnia | Mater casta fide gnara vita clara Christo chara haec beata Monica | De...
Laus honor sit | Eloi cunctipotenti in sanctorum gloria Nos vocibusque tonantem laudemus in suprema | Gratam pietatem tribuat sanctificando corda et nostra corpora Illi decus virtus cui jam nunc...
Alleluia Hujus diei clara sollemnia | Flores martyrum reddunt celebria | Qua presbyter sanctus eximia Marcellinus fulsit constantia | Cum exorcista Petro socia passionis rutilans gloria | Harum...