Nonne decem mundati sunt et novem ubi sunt non est inventus qui rediret et daret gloriam deo nisi hic alienigena vade quia fides tua te salvum fecit alleluia
Respondens autem Jesus dixit nonne decem mundati sunt et novem ubi sunt non est inventus qui rediret et daret gloriam deo nisi hic alienigena et ait illi surge vade quia fides tua te salvum fecit...
Alleluia audivi quasi vocem magnam turbarum multarum in caelo dicentium alleluia laus et honor et virtus deo nostro est quia vera et justa judicia ejus sunt alleluia et iterum dixerunt alleluia