Pange lingua gloriosi proelium certaminis et super crucis tropheum dic triumphum nobilem qualiter redemptor orbis immolatus vicerit | De parentis protoplasti fraude factor condolens quando pomi...
Christe pater misericordiarum qui tempus acceptabile reis indulges reminiscere miserationum tuarum et quos hucusque toleras ad paenitentiam compunge peccavimus domine in omnem justitiam tuam et...
O crux mirabile signum quia super te pependit redemptor Israel o quam dulce lignum quam dulces clavi quam dulce pondus o quam gloriosum est lignum quam pretiosa gemma quod Christum meruit sustinere...
O quam gloriosi sunt Ticinicolae cives quibus talis ac tantus praesul est datus nam et beatum Syrum invitabant dicentes ingredere pater desiderabilis ingredere nobisque callem pande ad atria vitae...
Virgo genetrix beata nobis est hodie nata mater regis gloriae ortus est pater de nata per quam nobis pax est data et regnum laetitiae Jesse virga nam probata per prophetas prophetata jam est nata...
Animam quam dedisti pater sancte tibi reddo jam spiritus meus ad te properat pater mi pater mi deus suscipe me in sinu Abrahae ut non in tenebris ambulem in illa die