Voce clara chorus resonet caelum terra resultet ordines angelici noveni plaudant omnes cives aetherei laudes concelebrent tanto praesuli quo fulsit lumen tantum ecclesiarum chorus novae Jerusalem...
O norma justitiae limes aequitatis decor innocentiae lima puritatis gemma pudicitiae flos virginitatis castrum castimoniae campus caritatis regem cernens gloriae regno claritatis in loco miseriae...
Stirps regalis dignatis gemma jubar Angliae flos Editha castitatis forma pudicitiae spernans luxum navigatis almo docta flamine nubis regi majestatis sacro sub velamine
Ave mater Christi pia orphanorum spes et via salutis ad tramitem In te relucet sophia Salomonis verae quia vitae pandit formitem | Tu gemmarum gemma pura tu flos florum tu figura Deitatis mystica...
Organa plebs pia psalle jucunda | Benedicti clara quia micant incliti festa per ampla orbis spatia veneranda | Ex libera pulchre qui fuit ortus stirpe virga lucida atque flos scandens ut lilia |...
Ecce sollemnis diei canamus festa | Qua saeculo processit gemma potens et nobilis Maria | Regalibus exorta parentelis theotocos inclyta | Haec egressura de germine Jesse tempore prisco praedicta est...
Gaude caterva diei praesentis celebrans annuatim festum per quod totius mundi gaudent climata | Honore praeclaro et digno mens exsultet pia dignos concentus modulans et organa | Angelorum laetantur...