Pastor caesus in gregis medio pacem emit cruore proprio laetus dolor in tristi gaudio grex respirat pastore mortuo plangens plaudit mater in filio quia vicit victor sub gladio
O pastor aeterne o clemens et bone custos qui dum devoti gregis preces attenderes voce lapsa de caelo praesuli sanctissimo dignum episcopatu Nicolaum ostendisti tuum famulum
Miris modis repente liber ferrea Christo jubente vincla Petrus exuit ovilis ille pastor et rector gregis vitae recludit pascua et fontes sacros ovesque servat creditas arcet lupos | Patri perenne sit...
Alleluia | Regi sua omnia regenti jubila caterva | Die in qua ad regna properat Salvius caelica | Eia turma deo devota laude debita Christo pia prome carmina | Festa cui ob praesentia | Jam nun...
Gentis Hispanae pater atque doctor digna praeclari soboles Severi digne Leandri similisque sancta indole frater | Dum tuas curat soror alma cunas lucida examen veniens ab aethra vidit infantis...