Sancte Francisce propere veni pater accelera ad populum qui premitur et teritur sub onere palea luto latere et sepulto Aegyptio sub sabulo nos libera carnis exstincto vitio
Lectio Ysaiae prophetae Ventura divina protulit noecia in voce prphetae | SURGE illuminare Jerusalem | In qua nobis lux oritur gratissima | QUIA venit lumen tuum | Quod nunquam deficiet | ET gloria...
Quod prisco sancti cecinerunt tempore dicit LECTIO Isaiae prophetae | Ventura divina protulit noecia in voce prophetica | SURGE illuminare Jerusalem | In qua nobis lux oritur gratissima | QUIA venit...
Angelus domini astitit et lumen refulsit in habitaculo carceris percussoque latere Petri excitavit eum dicens surge velociter et ceciderunt catenae de manibus ejus
Deus omnipotens domine Jesu Christe qui fecisti omnia in virtute tua fac misericordiam mihi servo tuo et suscipe animam meam in pace sciens quia te desideravi ex toto corde alleluia