- Log in to post comments
| 602945 R | Quando concepta est virgo sacratissima tunc illuminatus est mundus stirps beata radix sancta et benedictus fructus ejus alleluia |
| 601937a V | Tunc illuminatus est mundus (...) |
| 601938 R | Quando nata est virgo sacratissima tunc illuminatus est mundus stirps beata radix sancta et benedictus fructus ejus alleluia |
| 004440 A | Quando nata est virgo sacratissima tunc illuminatus est mundus stirps beata radix sancta et benedictus fructus ejus |
| a01758.2 H | Medium noctis tempus est prophetica vox admonet dicamus laudes domino patri semper et filio | Sancto quoque spiritui perfecta enim trinitas uniusque substantiae laudando semper nobis est | Medium noctis tempore pergens vastator angelus aurus punire non fuit signum formidans sanguine | Aegyptus flebat fortiter tantarum dira funera solus gaudebat Israel agni protectus sanguine | Nos vero Israel sumus laetemur in te domine hostem prosternentes malum Christi defensi sanguine | Medium noctis tempore per vocem evangelicam venturus sponsus creditur regni caelestis conditor | Occurrunt sanctae virgines obviam tunc adventui claras gestantes lampades magno laetantes gaudio | Stulte foris remanent quae extinctas habent lampades frustra pulsantes januam clausam jam regni regia | Quare vigilemus sobrie gestantes mente splendidi ut adveniente Jesu digni occuramus obviam | Medium noctis tempore pro Christo vincti in carcere Paulus quoque et sileas laudando resoluti sunt | Nobis hic mundus carcere est Christe es due vincula nostra relaxa crimina in te sancte credentium | Dignos nos fac rex hagie venturi regni gloriae aeternis ut mereamur te laudibus concinere | Praesta |
| a08336 A | Una sabbati surrexit valde mane sic apparuit Mariae Magdalenae quae discipulis occurrit nuntiare | Timeamus et amemus deum verum ubi caritas et amor ibi deus | Vere dominus surrexit sicut dixit de sepulcro resurrexit pastor bonus | Timeamus * | Duo angeli sedebant ad sepulchrum mulieres lamentabant et dicebant ubi posuistis eum et dicebant | Vere dominus * | Sanguine suo nos redemit precioso claustra inferni confregit miserando ad baptismum nos vocavit renascendo spem nobis repromisit resurgendo | Timeamus * | Duobus discipulis in via se ostendit ceteris se manifestavit in conclavi videntibus illis caelos penetravit spiritum sanctum super eos inflamavit | Vere dominus * | Unde petimus ab eo illuminari blandimenta hujus mundi devitare ad supernam felicitatem respirare inter agmina sanctorum collocari | Timeamus * | Hic est dies in quo Christi precioso est in sanguine redemptus mundus totus in quo ovis erravit pastor bonus ad ovile reportavit ulnis sacris | Vere * | Mors tunc etiam per stultam mulierem a paradiso suscepit mundus olim dignum fuit ut per bonam mulierem a sepulchro vitam mundus obaudiret | Timeamus * | Mors in orbem introivit sub peccato quod commisit primus homo per mandatum et ab illo usque ad Christum perduravit qui per crucem vitam mundo reparavit | Timeamus * | Adam vetitum cum lignum usurparet mortemque nobis propinaret secundum lignum crucis Christus contractavit vitam nobis in perpetuo formidavit et donavit | Timeamus * | |
| ah53017 Sq | Christi hodierna pangimini omnes una | Voce simul consona nativitati magnae | Quod verbum caro factum exhibere se voluit | Mundo quem redemit jam venerat de sede patris dominus | Nuntiat angelus pastoribus ingenti currunt gaudio | Praesaepio puerum maria posuit in stabulo | Vagiens est infantulus a quo regitur omnis mundus | Vigilantes pastores audiunt tunc chorum | Angelicum in caelis psallentes gloria laus decus in excelsis deo | Quem prophetae cuncti praeconiarunt olim | Jam apparet forma quam induit dominus quem virgo mater pannis tegit | Exiguo tegitur diversorio qui arva condidit ac polum | Non ostris elegit non aurificis non rutilum venit in locum | Mariae genetricis exultabat incontaminatus alvus | Enixa est auctorem omnium dominum Joseph valde se simul recolebat admirando retractabat | Quid rei actu hujuscemodi veniret | Monitus in somnis ab angelo ut in aegyptum pergeret cum parvulo | Herodem impium fugeret qui quaerit Christum callide occidere | Nos quoque ipsum deprecemur simul omnes | Nostris ut relaxet delictis Perennis donet bonis in aeterna saecula |
| 008327 H | Jam Christus astra ascenderat regressus unde venerat promissum patris munere sanctum daturus spiritum | Sollemnis urgebat dies quo mystico septemplici orbis volutus septies signat beata tempora | Dum hora cunctis tertia repente mundus intonat orantibus apostolis deum venisse nuntiat | De patris ergo lumine decorus ignis almus est qui fida Christi pectora calore verbi compleat | Impleta gaudent viscera afflata sancto spiritu voces diversas intonant fantur dei magnalia | Ex omni gente cogniti Graecis Latinis barbaris cunctisque admirantibus linguis loquuntur omnibus | Judaea tunc incredula vesano tumens spiritu ructare musti crapulam alumnos Christi concrepat | Sed signis et virtutibus occurrit et docet Petrus falsos probavit perfidos Joelis testimonio |
| 830213 H | Maria mater domini aeterni patris filii fer opem nobis omnibus ad te confugientibus | Deum de deo genitum tu genuisti filium qui non habet initium ex te sumpsit exordium | Tunc partum tam mirabilem semperque conlaudabilem olim prophetae consono affati sunt oraculo | Per Gabriel archangelum de caelo venit nuntium electum dei filium affatus est per ordinem | Ave Maria inclyta tu plena dei gratia concipies per spiritum et generabis filium | O virgo beatissima per cuncta semper saecula et tu miranda nimium et nunc et in perpetuum | Qui totum mundum condidit in te formatus exstitit quem mundus totus non capit in tuo ventre jacuit | Hunc nobis nasci profuit a morte nos eripuit pro nobis ipse mortuus et nos per eum vivimus |
| a06853 H | Christe tu rerum opifexque operum olimpum regis aridaque sustinens polum decoras lumine sidereo arvaque reples hominis ex traduce jubes ne salum effluat ex limite | Tu protoplausto ejusque pro sapie legisque sensum naturalem inseris ut ea fratri quae vult sibi inroget demum Moyses bis a te in tabulis denis accepit praeceptis almificis | Ex hinc prophetae bis octuni veniunt populi corde ad salutem instruunt errorem vanum idolorum dextruunt credere deum te caelestem praedicunt et praestolare incarnatum proferunt | Milibus quinque ducentis in seriae habens hic mundus annos ab origine tunc verus agnus natus es ex virgine terdenis item annis tuae tempore sic a Joanne tinctus es baptismatae | Dehinc praesitos elegit apostolos Petrum Andram Joannem et Jacobum Batholomaeum Judamque et Simonem Thomam Philippum et Alfei Jacobum Mathaeum vero vocans a toloneum | Hic post ascensum Christe tuum ad caelos propere pergitque ad Eziopios mox a Candacis eunuco susceptus est praestigiatos liberavit a magos in somno vertit dracones sevissimos | Exortat coetum vanos deos temnere et deum verum Jesum Christum credere ut paradisi fruantur deliciae mox ab Aeglippo est accitus principe et prolem ejus suscitat a funere | Rex videns credit et plebs templum construit in quo rex lotus conjuxque baptismatae cum Euphranone plebs et Effigeniae almam ducentes vitam in progenie usque dum coepit Irtacus regimine | Convocat namque rex rudis apostolum eique regnum spondit dimidium ut caelebs illi detur Effigenia cui bis centum almae in cenobia virgines erant sacra cum velamina | Ad haec Mathaeus Irtaco exorsus est fas non est regis sponsam servo ducere nec Christi sponsam fas est tuae copulae jungi Yrtacus ob hoc mox apostolum percuti jussit punctum hictum gladii | Orans confossus mograt caelis anima aurum mox praebet virgo Effigenia et Christo dignum construit vaselicam in qua Matthaeus requiescit in urna vigent virtutes per aeterna tempora | Virgines uri rex praecepit set flamma ventus invergens cremat regis atria mox est percussus totus elefantia prolis arreptus daemonis sevissima se pater caesu esse efflat anima | Regnum hoc coepit frater Effigeniae Beor gestabat nomen ex baptismatae quem sanctus martyr unxeratque crismate provinciae sunt plene mox baselice quo canunt deo dulci modulamine | Vota rex plebis Christe ratum effice languidis fave aelisosque erige maestis solamen bellum litem remove fraterno pacem sloida in pectore | Supplices Christe vernuli exposcimus assistat fauctor nobis hic apostolus impetret nostris veniam sceleribus evulsis cunctis vitiisque funditus vita dum instat polleat virtutibus | Gloria patri personet ingenito gloria sancto spiritu paraclito qui deus unus mundi regi fabrica cujus aeterna laus et potentia per infinita saeculorum saecula | Amen |