- Log in to post comments
| 507042.1 Al | Alleluia Sancta dei genetrix virgo semper Maria intercede pro nobis ad dominum deum nostrum |
| g04193 Al | Alleluia Te laudant angeli sancta dei genetrix quae virum non cognovisti et in tuo utero dominum bajulasti |
| 602424 R | Vera dei genetrix humanae stirpis amatrix ex te justitia processit sancta Maria |
| a00350 R | Requirentes vero locum quem sancta dei genetrix pontifici repromiserat eum plenum altis nivibus invenerunt |
| 002762 A | Exaltata es sancta dei genetrix super choros angelorum ad caelestia regna |
| 200217 A | Alleluia sancta dei genetrix virgo Maria intercede pro nobis alleluia alleluia |
| a00185 H | Ardua spes mundi solidator et inclyte caeli Christe exaudi nos propitius famulos | Virgo dei genetrix rutilans in honore perenni ora pro famulis sancta Maria tuis | Angele summe dei Michael miserere cito nostri adjuvet et Gabriel atque pius Raphael | Aspice nos omnes clemens Baptista Joannes Petreque cum Paulo nos lege doctilogo | Coetus apostolicus sit nobis fautor et omnis ac patriarcharum propheticusque chorus | Poscere nunc Stephanum studeamus carmine summum ut cum martyribus nos juvet intrepidus | Inclyte Laurenti qui flammas exsuperasti victor ab aethereo nunc miserere choro | Praesul Adalberte Christique cruoris aperte testis solve deo pro grege vota reo | Ut devota bono te plebs edocta patrono omne scelus fugiat atque superna petat | Nos pius exaudi paradisi gemma Georgi fundens pro famulis aurea vota tuis | Audi Thoma preces peccati comprime faeces cumque bonis caelis nos sociare velis | Splendide Silvester Gregori ac sancte magister nos quoque cum sociis ferte juvando polis | Tuque sacer domini superis conjuncte catervis rex Stephane populis auxiliare tuis | Virginitate vivens nobis Henrice praeceris peccati veniam summaque regna poli | Rexque Ladislae pro nobis omnibus ora ut deus aetheream nos ferat in patriam | O Benedicte pater monachorum Galleque frater cum reliquis sanctis nos refovete polis | Virgines flores Agnes Agathesque ferentes auxilio vestris jungite nos sociis | Innocuos pueros resonemus laude peractos qui modo nos pueros dant resonare melos | Omnes sancti nostrae succurrite vitae | Perque crucem sanctam salva nos Christe rogamus | Auxilioque tuo nobis miserere pusillis | Propitiare tuis famulis te Christe rogamus | Christe tuo imperio mortis nos solve periclis | Ira deque tua clemens nos eripe Christe | Nos peccatores audi te Christe rogamus | Ut pacem nobis dones te Christe rogamus | Crimen ut omne tuis purges te Christe rogamus | Aeris temperiem dones te Christe rogamus | Ut fruges terrae dones te Christe rogamus | Ut populum cunctum salves te Christe rogamus | Ecclesiamque tuam serves te Christe rogamus | Fili celsi throni nos audi te deprecamur | Agne dei patris nobis miserere pusillis | Christe exaudi nos o Kyrie ymon eleison |
| 909041.3 Li | Kyrie eleison | Christe eleison | Christe audi nos | Christe exaudi nos | Pater de caelis deus miserere nobis | Fili redemptor mundi deus miserere nobis | Spiritus sancte deus miserere nobis | Sancta trinitas unus deus miserere nobis | Sancta Maria ora pro nobis | Sancta dei genetrix ora pro nobis | Sancta virgo virginum ora pro nobis | Sancte Michael ora pro nobis | Sancte Gabriel ora pro nobis | Sancte Raphael ora pro nobis | Omnes sancti beatorum spirituum ordines orate pro nobis | Sancte Joannes Baptista ora pro nobis | Omnes sancti patriarchae et prophetae orate pro nobis | Sancte Petre ora pro nobis | Sancte Paule ora pro nobis | Sancte Joannes ora pro nobis | Omnes sancti apostoli et evangelistae orate pro nobis | Sancte Stephane ora pro nobis | Sancte Laurenti ora pro nobis | Sancte Vincenti ora pro nobis | Omnes sancti martyres orate pro nobis | Sancte Gregori ora pro nobis | Sancte Martine ora pro nobis | Sancte Francisce ora pro nobis | Sancte Dominice ora pro nobis | Sancte Antoni ora pro nobis | Omnes sancti confessores orate pro nobis | Sancta Maria Magdalena ora pro nobis | Sancta Agnes ora pro nobis | Sancta Agatha ora pro nobis | Sancta Clara ora pro nobis| Omnes sancti et sanctae dei orate pro nobis | Propitius esto parce nos domine | Propitius esto exaudi nos domine | Ab omni malo libera nos domine | Ab omni peccato libera nos domine | A morte perpetua libera nos domine | Per mysterium sanctae incarnationis tuae libera nos domine | Per adventum tuum libera nos domine | Per nativitatem tuam libera nos domine | Per baptismum et sanctum jejunium tuum libera nos domine | Per crucem et passionem tuam libera nos domine | Per mortem et sepulturam tuam libera nos domine | Per sanctam resurrectionem tuam libera nos domine | Per admirabilem ascensionem tuam libera nos domine | Per adventum spiritus sancti paracliti libera nos domine | In die judicii libera nos domine | Peccatores te rogamus audi nos | Ut nobis indulgeas te rogamus audi nos | Ut ecclesiam tuam sanctam regere et conservare digneris te rogamus audi nos | Ut domnum apostolicum et omnes ecclesiasticos ordines in sancta religione conservare digneris te rogamus audi nos | Ut nosmetipsos confortare et conservare digneris te rogamus audi nos | Ut omnibus benefactoribus nostris sempiterna bona retribuas te rogamus audi nos | Ut fructus terrae dare et conservare digneris te rogamus audi nos | Ut omnibus fidelibus defunctis requiem aeternam donare digneris te rogamus audi nos | Ut nos exaudire digneris te rogamus audi nos| | Agnus dei qui tollis peccata mundi parce nobis domine | Agnus dei qui tollis peccata mundi exaudi nos domine | Agnus dei qui tollis peccata mundi miserere nobis | Christe audi nos | Christe exaudi nos |
| 004689 A | Salvator mundi salva nos omnes sancta dei genetrix virgo semper Maria ora pro nobis precibus quoque sanctorum apostolorum martyrum et confessorum atque sanctarum virginum suppliciter petimus ut a malis omnibus eruamur bonisque omnibus nunc et semper perfrui mereamur |
| g02207 Of | Te laudant angeli sancta dei genetrix quae dominum portasti quem ad orat multitudo angelorum alleluia |