Alleluia in hac die sacra nimisque mira | Qua jugis gloria micat inter cuncta sanctorum festa | Qua theotocos Maria petivit aethra nunc voce sonora | Hodie caelestes dicunt militiae | Hodie Maria virgo in diademate niveo caelos ascendit | Gaudia nobis retulit immensa unde et vos terrigenae | Gaudete quia cum Christo | Regali compta sistit laurea sine fine | Ideoque nimis laetabunda matrem virginem dixit se regem genuisse | Qui semper ubique regnat in aeternum
Honorabilem festivitatem diei hodierne corde et animo devote veneremur qua beatus Geraldus Christi confessor ex hoc saeculo laetus migravit ad caelos et cum Christo regnat in aeternum
Gaudent in caelis animae sanctorum qui Christi vestigia sunt secuti et quia pro ejus amore sanguinem suum fuderunt ideo cum Christo regnabunt in aeternum
Gaudete omnes de piissimo praesule beato Eusebio qui arianam haeresim devincens unitatem fidei docuit colere hodie sicut fortis athleta bravium regni caelestis percepit et sine fine in gloria regnat cum Christo