- Log in to post comments
| a02856 H | Psallat altitudo caeli psallant omnes angeli quidquid est virtutis usquam psallat in laudem dei nulla linguarum silescat vox sed omnis consonet | Da puer plectrum choreis ut canam fidelibus dulce carmen et melodum gesta Christi insignia hunc Camena nostra solum pangat ut laudet lyra | Christus est quem rex sacerdos adfuturum protinus infulatus concinebat voce chorda et tympano spiritum caelo influentem per medullas auriens | Facta nos et jam probata pangimus miracula testis est orbis nec ipsa terra quod vidit negat comminus deum docendis proditum mortalibus | Corde natus ex parentis ante mundi exordium alpha et omega cognominatus ipse fons et clausula omnium quae sunt fuerunt quaeque post futura sunt | Ipse jussit et creata ipse dixit et facta sunt terra caelum fossa ponti trina rerum machina quaeque in his vigent sub acto solis et lunae globo | Corporis formam caduci membra morti obnoxia induit ne gens periret primoplasti ex germine merserat quem lex profundo noxiali Tartareo | O beatus ortus ille virgo quem puerpera edidit nostram salutem feta sancto spiritu et puer redemptor orbis os sacratum protulit | Gloria patri melodis personemus vocibus gloriam patri melodis personemus vocibus gloriam Christo canamus gloriam paraclito qui deus trinus et unas regnat ante saecula | Amen |
| a02856.1 H | Psallat altitudo caeli psallant omnes angeli quidquid est virtutis usquam psallat in laudem dei nulla linguarum silescat vox sed omnis consonet | Da puer plectrum choreis ut canam fidelibus dulce carmen et melodum gesta Christi insignia hunc Camena nostra solum pangat ut laudet lyra | Christus est quem rex sacerdos adfuturum protinus infulatus concinebat voce chorda et tympano spiritum caelo influentem per medullas auriens | Facta nos et jam probata pangimus miracula testis est orbis nec ipsa terra quod vidit negat comminus deum docendis proditum mortalibus | Corde natus ex parentis ante mundi exordium alpha et omega cognominatus ipse fons et clausula omnium quae sunt fuerunt quaeque post futura sunt | Ipse jussit et creata ipse dixit et facta sunt terra caelum fossa ponti trina rerum machina quaeque in his vigent sub acto solis et lunae globo | Corporis formam caduci membra morti obnoxia induit ne gens periret primoplasti ex germine merserat quem lex profundo noxiali Tartareo | O beatus ortus ille virgo quem puerpera edidit nostram salutem feta sancto spiritu et puer redemptor orbis os sacratum protulit | Gloria |
| 920032 PS | Psalmus David exsultate justi in domino rectos decet collaudatio | Confitemini domino in cithara in psalterio decem chordarum psallite illi | Cantate ei canticum novum bene psallite ei in vociferatione | Quia rectum est verbum domini et omnia opera ejus in fide | Diligit misericordiam et judicium misericordia domini plena est terra | Verbo domini caeli firmati sunt et spiritu oris ejus omnis virtus eorum | Congregans sicut in utre aquas maris ponens in thesauris abyssos | Timeat dominum omnis terra ab eo autem commoveantur omnes inhabitantes orbem | Quoniam ipse dixit et facta sunt ipse mandavit et creata sunt | Dominus dissipat consilia gentium reprobat autem cogitationes populorum et reprobat consilia principum | Consilium autem domini in aeternum manet cogitationes cordis ejus in generatione et generationem | Beata gens cujus est dominus deus ejus populus quem elegit in hereditatem sibi | De caelo respexit dominus vidit omnes filios hominum | De praeparato habitaculo suo respexit super omnes qui habitant terram | Qui finxit sigillatim corda eorum qui intellegit omnia opera eorum | Non salvatur rex per multam virtutem et gigas non salvabitur in multitudine virtutis suae | Fallax equus ad salutem in abundantia autem virtutis suae non salvabitur | Ecce oculi domini super metuentes eum et in eis qui sperant super misericordia ejus | Ut eruat a morte animas eorum et alat eos in fame | Anima nostra sustinet dominum quoniam adjutor et protector noster est | Quia in eo laetabitur cor nostrum et in nomine sancto ejus speravimus | Fiat misericordia tua domine super nos quemadmodum speravimus in te |
| 008289h HV | Jussit ipse et creata dixit ipse et facta sunt terra caelum fossa ponti trina rerum machina quaeque in his vigent sub alto solis et lunae globo saeculorum saeculis |
| 206947 A | Laudent omnes angeli dominum quia ipse dixit et facta sunt omnia mandavit et creata sunt universa |
| 001326ze AV | Quia ipse dixit et facta sunt ipse mandavit et creata sunt alleluia alleluia |
| 920148 PS | Alleluia Laudate dominum de caelis laudate eum in excelsis | Laudate eum omnes angeli ejus laudate eum omnes virtutes ejus | Laudate eum sol et luna laudate eum omnes stellae et lumen | Laudate eum caeli caelorum et aquae omnes quae super caelos sunt | Laudent nomen domini quia ipse dixit et facta sunt ipse mandavit et creata sunt | Statuit ea in aeternum et in saeculum saeculi praeceptum posuit et non praeteribit | Laudate dominum de terra dracones et omnes abyssi | Ignis grando nix glacies spiritus procellarum quae faciunt verbum ejus | Montes et omnes colles ligna fructifera et omnes cedri | Bestiae et universa pecora serpentes et volucres pennatae | Reges terrae et omnes populi principes et omnes judices terrae | Juvenes et virgines senes cum junioribus laudent nomen domini | Quia exaltatum est nomen ejus solius | Confessio ejus super caelum et terram et exaltavit cornu populi sui hymnus omnibus sanctis ejus filiis Israel populo appropinquanti sibi alleluia |
| h02995 LDMT | Ipse dixit et facta sunt ipse mandavit et creata sunt |
| 005001 A | Spiritus omnis laudet dominum quia ipse dixit et facta sunt omnia mandavit et creata sunt universa |
| h03045 LDMT | Sol et luna laudate dominum omnes stellae et lumen laudate eum quoniam ipse dixit et facta sunt mandavit et creata sunt |