| g00568h CmR | Plantati in domo domini in atriis Dei nostri florebunt |
| h04186b ANTV | Plantati in domo domini * |
| 920091 PS | Psalmus cantici in die sabbati | Bonum est confiteri domino et psallere nomini tuo altissime | Ad annuntiandum mane misericordiam tuam et veritatem tuam per noctem | In decachordo psalterio cum cantico in cithara | Quia delectasti me domine in factura tua et in operibus manuum tuarum exsultabo | Quam magnificata sunt opera tua domine nimis profundae factae sunt cogitationes tuae | Vir insipiens non cognoscet et stultus non intelleget haec | Cum exorti fuerint peccatores sicut foenum et apparuerint omnes qui operantur iniquitatem ut intereant in saeculum saeculi | Tu autem altissimus in aeternum domine | Quoniam ecce inimici tui domine quoniam ecce inimici tui peribunt et dispergentur omnes qui operantur iniquitatem | Et exaltabitur sicut unicornis cornu meum et senectus mea in misericordia uberi | Et despexit oculus meus inimicos meos et in insurgentibus in me malignantibus audiet auris mea | Justus ut palma florebit sicut cedrus Libani multiplicabitur | Plantati in domo domini in atriis domus dei nostri florebunt | Adhuc multiplicabuntur in senecta uberi et bene patientes erunt | Ut annuntient quoniam rectus dominus deus noster et non est iniquitas in eo |
| h02745a ANTV | Factus sum sicut vir ebrius et quasi homo madidus a vino | A facie domini et a facie verborum sanctorum ejus | Quia adulteriis repleta est terra quia a facie maledictionis luxit terra arefacta sunt arva deserti | Factus est cursus eorum malus et fortitudo eorum dissimilis | Propheta namque et sacerdos polluti sunt et in domo mea inveni malum eorum ait dominus | Idcirco via eorum erit quasi lubricum in tenebris | Impellentur enim et corruent in ea | Auferam enim super eos mala annum visitationis eorum ait dominus |
| 920112 PS | Alleluia Laudate pueri dominum laudate nomen domini | Sit nomen domini benedictum ex hoc nunc et usque in saeculum | A solis ortu usque ad occasum laudabile nomen domini | Excelsus super omnes gentes dominus et super caelos gloria ejus | Quis sicut dominus deus noster qui in altis habitat | Et humilia respicit in caelo et in terra | Suscitans a terra inopem et de stercore erigens pauperem | Ut collocet eum cum principibus cum principibus populi sui | Qui habitare facit sterilem in domo matrem filiorum laetantem |
| h03254 PSLD | In domo domini factus est psallentium sonus suavitate plenus et omnis populus orabat dicens domine da nobis jucunditatem cordis fieri pacem in temporibus nostris alleluia |
| h00208a VPRV | Qui statis in domo domini in atriis domus dei nostri |
| 004296 A | Plantatus in domo domini in atriis dei nostri florebit |
| a03083 A | Martyrii palma florens sancte Georgi obtine tuis sanctis precibus ut plantemur in domo domini matris dei nostri floreamus alleluia |
| h04643 CaH | Benedictus dominus deus Israel quia visitavit et fecit redemptionem plebi suae | Et erexit cornu salutis nobis in domo David pueri sui sicut locutus est per os sanctorum prophetarum suarumque a saeculo sunt | Salutem de inimicis nostris et de manu omnium qui oderunt nos | Ad faciendam misericordiam cum patribus nostris et memorare testamenti sancti sui | Jusjurandum quod juravit ad Abraham patrem nostrum daturum se nobis ut sine timore de manu inimicorum nostrorum liberati serviamus illi in sanctitate et justitia coram ipso omnibus diebus nostris | Et tu puer propheta altissimi vocaberis praeibunt enim ante faciem domini praeparare vias ejus | Ad dandam scientiam salutis plebi ejus in remissionem peccatorum | Per viscera misericordiae dei nostri in quibus visitabit nos oriens exalto | Illuminare his qui in tenebris et in umbra mortis sedent ad dirigendos pedes nostros in viam pacis | Gloria |