- Log in to post comments
| Text | Cantus ID | Genre |
|---|---|---|
| Deus excelse pater sempiterne in trinitate qui regnas semper | Qui regis polum necnon et arva pontique alti caerula simul | Exaudi clerum populumque cunctum ad te humili voce clamentem | Redemptor mundi verbum qui es sempiterni patris propter nos caro factum miserere nobis eleison | In cruce passus pro salute nostra redime nos a morte aeterna o theos miserere famulis | Astra conscendens patris nunc ad dexteram residens nobiscum ut promisisti maneto semper in aevum | Spiritus alme igne tuo sancto reple corda servorum tuorum te precantium | Ut in tua maneamus jugiter praecepta operantes tua dextera sancta | Quae sunt recta operemur concede Deus omnipotens nunc et semper in aevum | ah47122 | Tp |
| Deus igne fons animarum duo qui socians elementa vivum simul ac moribundum hominem pater effigiasti | Tua sunt tua rector utraque tibi copula jungitur horum tibi dum vegetata cohaerent et spiritus simul et caro servit | Rescissa sed ista seorsum solvunt hominem perimunt quae humus excipit arida corpus animam rapit aura liquorem | Quia cuncta creata necesse est labefacta senescere tandem compactaquae dissociari et dissona texta retexi | Hanc tu deus optime mortem famulis abolere paratus iter inviolabile monstrans quod perdita membra resurgant | Ut dum generosa caducis ceu carcere clausa ligantur pars illa potentior extet qua germen ab aethere traxit | Sit terrea forte voluntas luteum sapit et grave captat animos quoque pondere victus sequitur sua membra deorsum | At si generis ignei memor olim contagia pigra recusset vehit hospita viscera secum pariter quae reportat ad astra | Jam quod requiescere corpus vacuum sine mente videmus spatium breve restat ut alti repetat collegia sensus | Venient cito saecula cum jam socius calor ossa reviset animataque sanguine vivo habitacula pristina gestet | Quae pigra cadavera pridem tumulis putrefacta jacebant volucres sapienter in auras animas comitata priores | Hinc maxima cura sepulcris impenditur hinc resolutos honor ultimus accipit artus et funeris ambitus ornat | Candore nitentia claro praetendere lintea mos est asparsaque myrrha su ab eo corpus medicamine servat | Quid nam sibi saxa cavata quid pulchra volunt monumenta nisi quod res creditur illis non mortua sed data somno | Hoc provida Christicolarum pietas studet utpote credens fore protinus omnia viva quae nunc gelidus sopor per urget | Quia dum jacta cadavera passim miserans tegit aggere terrae opus exhibet ille benigno Christo pio omnipotenti | Quia lex eadem monet omnes gemitum dare sorte sub una cognitaque munera nobis aliena in morte dolore | Sancti sator ille Thobiae sacer ac venerabilis heros dapibus jam rite paratis jus praetulit exequiarum | Jam stantibus ille ministris ciatos ac fercula linquid studioque accinctus humandi fletu dedit ossa sepulcro | Veniunt mox proemia caelo pretiumque rependitur ingens nam lumina nescia solis illitaque felle serenat | Jam tunc docuit pater orbis quam sit rationis egenis mordaz et amara medella cum lux animum nova vexat | Docuit quoque non prius ullum caelestia cernere regna quam nocte et vulnere tristi toleraverit aspera mundi | Mors ipsa beatior inde est quod pro cruciamina laeti via panditur ardua justis et adhaerere doloribus hitur | Hinc mortificata virescunt redeunt melioribus annis nec post obitum recalescens compago fatiscere novit | Haecque modo pallida tabo color avidus inficit hora tunc flore venustior omni sanguis cudae tanguet amoena | Jam nulla deinde senectus frontis decus invida carpit machies neque sicca lacertos suco tenuavit adhaeso | Moruas quoque pertifer artis qui nunc populatur anhelus sua tunc tormenta resudans luex inter vincula mille | Hunc aeminus ahere abalto victrix carolamque perennis cernet sine fine gementem quos moverat ipse dolores | Quod turba supprestis inepte clangens ululamina condita jura luctu dolor arguit amoens | Jam mesta quiesce quaerella lacrimas suspendite matres nullus sua pignera plangat mors haec reparatio vitae est | Sic semina sicca virescunt jam mortua jamque sepulta quae reddite cespite ab imo veretes meditantur aristas | Nunc suscipe terra fobendum gremioque hunc concipe molli hominis tibi membra secuestro generosa et fragmina credo | Animae fuit haec domus olim factoris ab ore create fervens habitavit inhistis sapientiae principe Christo | Tu depositum contege corpus non in memor ille requiret sua munera finctor et auctor propriique enigmata vultus | Venient cito tempora ista cum spem deus impleat omnem reddas pataefacta ne cesse est qualem tibi trado figuram | Non siccariosa vetustas dissolverit ossa favillis fueritque cinis cujus arens minimi mensura pugilli | Haec si vaga flamina et aure vacuum per inane volanter tulerint cum pulvere nervos hominem perisse licebit | Sed dum resolubile corpus revocas deus atque reformas qua nam regione jubebis animam requiescere puram | Gremio senis addita sancti recubuit ut est Eleazar quem floribus undique septum dives procul aspexit ardens | Sequimur tua dictae redemptor quibus atram morte triumphans tua per vestigia mandas socium crucis irae latronem | Patet ecce fidelibus ampla via lucida jam paradisi licet et nemus illud adire homini quod ademerat anguis | Illic precor optime ductor famulam tibi praecipe mentem genitali in sede sacrari quam liquerat exsultet errans | Animas non in memor ob hoc quarum memores summus ipsis deus sorde rogamus pietas erebi rogis fac aligenas | Sit honor tibi fons pietatis laus gloria summa potestas patrigenito sive dono orbem regis qui deus unus | Amen | a06782 | H |
| Conditor kyrie omnium ymas creaturarum eleison Kyrie eleison | Tu nostra delens crimina nobis incessanter eleison Kyrie eleison | Ne sinas perire facturam tuam sed clemens ei eleison Kyrie eleison | Christe patris unice natus de virgine nobis eleison Christe eleison | Mundum perditam qui tuo sanguine salvasti de morte eleison Christe eleison | Ad te nunc clamantium preces exaudiens pius eleison Christe eleison | Spiritus alme tua nos replens gratia eleison Kyrie eleison | A patre et nato qui manas jugiter nobis eleison Kyrie eleison | Trinitas una trina unitas simul adoranda | Nostrorum scelerum vincla resolve redimens a morte | Omnes proclamemus nunc voce dulciflua Deus eleison Kyrie eleison | ah47016 | Ky |
| Summae sophiae genitor Deus verbo qui cuncta tuo creasti semper ubique miserens nostri Kyrie eleison | Alme tu prolis tuae memento quam summe pater nobis pro cunctis olim misisti et semper nostri Kyrie eleison | Assis clementer crebro poscitus his qui te poscunt tuum per Christum et miserendo semper tu nostri Kyrie eleison | Nostra tu pellens crimina agnus tu Dei verus cuncta clementer Christe eleison | Ultra subisti munus qui dirum propitiando nobis clementer Christe eleison | Aequa librasti lance piacla gravior illis factus clementer Christe eleison | Nunc et tu patris verbique flatus unus idemque Deus immensus omnia implens cuncta disponens Kyrie eleison | Auge nobis fidem rectem spemque beatam tui amorem ac semper jugem omnia nobis bene disponens Kyrie eleison | Tibi laus honor decus et omne Kyrie | Cum patre atque beata prole -e- | Cujus es almus spiritus vere -e- | Qui semper trinus unus idemque -e- | Cum eo regnans cuncta disponens eleison | ah47052 | Ky |