Sebastiani martyris sollemne est festum beati plebs fidelis concine benigna mente canticum novum deo qui dat triumphum sanctis et victoriam jubetque caeli possidere patriam | Vir hic fuit verax...
Adest dies percompta summis gaudiis quae decoratam martirum victoriis excipit sancta debota ecclesia ob hoc decenter in laudes altissimi hymnum promamus cantibus armonicis | Hic vir inluster meritis...
Ad honorem tuum Christe recolat ecclesia | Praecursoris et baptistae tui natalitia | Laus est regis in praeconis ipsius praeconio | Quem virtutum ditat donis sublimat officio | Promittente Gabriele...
Illo quoque negante jussit afferri sibi infantem cumque oblatus fuisset triginta ab ortu habens dies ait ad eum Briccius adjuro te per deum ut si ego te generavi coram cunctis edicas
Timor et tremor venit in Ninivem civitatem magnam per quem sceleratae plebi indicitur jejunium et luctuosa plebs induitur cilicio contigit autem et regem nobilem de solio suo descendere ut esset...
A solis ortus cardine adusque terrae limitem Christum canamus principem natum Maria virgine | Beatus auctor saeculi servile corpus induit ut carne carnem liberans non perderet quod condidit | Clausae...
Dei claret clementia in virginali sexu sibi quem in praesentia junxit amoris nexu haec plebs viraginum alma caeli post dominatorem canit cum passionis palma ferens virginitatis florem cui felix mente...
Vir beatus pardum nempe fert ad caules ovium et leonem et ad praesepe bovis ferocissimum nam minis precibus et donis terret mulcet incitat pravos mites vanos bonis Christi quos deificat