O quam pretiosa es Christi virgo Margarita quae tantas poenas superasti diabolum conculcasti draconem interfecisti Christum dilexisti intercede pro nobis
Gloria pie trinitati honor et virtus sit unitati potestas et regnum deitati summa victoria patri et filio et spiritui sancto sicut erat in principio et nunc et semper
Novum sidus verae lucis ex alto divinitus refulsit in cunctis locis Hieronymus caelitus enodando sonum vocis aeternorum ambitus I Ex abysso veritatis divini consilii auxit lumen caritatis et coronam lilii stolamque virginitatis aureolam praemii I Sol illuminans obscura per omnia prospicit expellendo quae non pura haerses et abjicit indagando quae sunt clara veram fidem conficit I Ad locum eremitarum ampliavit pariter et illuxit quam praeclarum sit amore dulciter quando mundum sibi carum contempsit celeriter I Nudam humum amplexando ad praesepe Domini festinavit relaxando quae nociva homini bonisque communicando quae conformant lumini I Deo patri laus et honor sit eet ejus filio pari spiritui sancto doctori eximio qui Hieronymum dotavit de perenni gaudio
Nomen decusque concinant Teresiae almae virginis qui sancta divi Parvuli credunt amantque munera | Carmeli summos vertices patrona mater deligit Teresia illuc advolat sponsi premens vestigia | Afflata Jesu numine secreta pandit gratiae magistra mundo simplices infantium docet vias | At jubilum non exprimit omnes amoris impetus nec septa magnos claudere ejus valent anhelitus | Laus honor virtus gloria Deo Patri et Filio sancto simul Paraclito in saeculorum saecula
Kyrie eleyson | Ad laudem summae trinitatis proprium carmen canamus vocibus mellifluis | Kyrie eleyson | Benedicamus patrem nunc et filium et sancto ejus paraclitum spiritum | Kyrie eleyson |Karitas pater Christus fulget gratia spiritus sanctus est communicatio | Christe eleyson | Deum laudemus trinum in vocabulis summa majestas salus in dividua | Christe eleyson | Eternus pater et aeternus filius spiritus sanctus ab utroque aeternus est | Christe eleyson | Fulget jam proles flamem aeternaliter cum genitre permanet in saecula | Kyrie eleyson | Gloria perpes honor Christe tibi sit summa potestas laus et jubilatio | Kyrie eleyson | Honor et virtus et potestas tibi pater immense sanctum et imperium | Kyrie leyson In patre manet splendet aeternaliter et in dilecto filio aequalitas Amen