Ab antiquis nos audivimus ex ore prophetarum quia ipse est qui venturus est cujus virga floruit de radice Jesse habens imperium super omnia regna mundi
Ambulemus in tabernaculum domini adoremus in loco ubi steterunt pedes ejus alleluia surge domine in requiem tuam tu et arca sanctificationis tuae sacerdotes tui induantur justitiam et sancti tui...
Inter ostium saevientium vincula et frementium fluctuum periculum dei athleta Noe justum aequiparabat qui in arca clausus inter bestiarum iras et diluvii aquas domino in timore serviebat
O Maria Jesse virga caeli regina maris stella plenitudo temporis ecce jam venit jam florem aeterni fructus protulisti ergo precamur o domina ut qui te meruimus confiteri Christi matrem sentiamus te...