Speciosa facta es et suavis in deliciis tuis sancta dei genetrix viderunt te filiae Sion et beatissimam praedicaverunt et reginae laudaverunt te esto nostri memor o domina et filio tuo nos reconcilia...
Mariae virginis fecundat viscera vis sancti flaminis non carnis opera carens originis labe puerpera dei et hominis dans nova foedera | Ardere cernitur ardenti radio rubus nec uritur ignis incendio...
Ave rex noster fili David redemptor mundi quem prophetae praedixerunt salvatorem domui Israel esse venturum te enim ad salutarem victimam pater misit in mundum quem exspectabant omnes sancti ab...
Dedit pater paenitenti filio stolam primam pariter et annulum nam et calceamenta illi tribuens celebravit magnum convivium habemus stolam primam in lavacro et annulum fidei signaculum
Ecce ascendimus Jerusalem et consummabuntur omnia quae scripta sunt de filio hominis tradetur enim gentibus et illudetur et flagellabitur et conspuetur et postquam flagellaverint occident eum et die...