Intravi domum tuam ait dominus Jesus Simoni aquam pedibus meis non dedisti haec autem lacrimis rigavit pedes meos et capillis suis tersit osculum mihi non dedisti haec autem ex quo intravit non cessavit osculari pedes meos
Intravi domum tuam ait dominus Jesus Simoni aquam pedibus meis non dedisti haec autem lacrimis rigavit pedes meos et capillis suis tersit osculum mihi non dedisti haec autem ex quo intravit non cessavit osculari pedes meos oleo caput meum non unxisti haec autem unguento unxit pedes meos
Intravi domum tuam ait dominus Jesus Simoni aquam pedibus meis non dedisti haec autem lacrimis rigavit pedes meos et capillis suis tersit osculum mihi non dedisti haec autem ex quo intravit non cessavit osculari pedes meos
Quod cum vidissent qui cum eo erant dicebant intra se hic si propheta esset sciret mulierem qui tangit eum quia peccatrix est sciens dominus cogitationes eorum dixit ad eos quid molesti estis mulieri quia bonum opus operata est in me propter quod dico vobis remissa sunt ei peccata multa quia dilexit multum