Beati estis sancti dei omnes cum persecuti vos fuerint homines et dixerunt omne malum adversum vos mentientes propter me gaudete et exsultate quia merces vestra copiosa est in caelis
Gaudete et exsultate omnes populi quia natus est nobis hodie salvator mundi in civitatem David cujus regnum non corrumpetur et pacis ejus non erit finis ipse consolabitur omnes lugentes et qui sedent...
Beati eritis cum vos oderint homines et cum separaverint vos et exprobraverint et ejecerint nomen vestrum tamquam malum propter filium hominis gaudete et exsultate ecce enim merces vestra multa est...
Gaudete omnes de piissimo praesule beato Eusebio qui arianam haeresim devincens unitatem fidei docuit colere hodie sicut fortis athleta bravium regni caelestis percepit et sine fine in gloria regnat...