- Log in to post comments
| Text | Cantus ID | Genre |
|---|---|---|
| Intellectus Asaph Ut quid deus repulisti in finem iratus est furor tuus super oves pascuae tuae | Memor esto congregationis tuae quam possedisti ab initio redemisti virgam hereditatis tuae mons Sion in quo habitasti in eo | Leva manus tuas in superbias eorum in finem quanta malignatus est inimicus in sancto | Et gloriati sunt qui oderunt te in medio solemnitatis tuae posuerunt signa sua signa | Et non cognoverunt sicut in exitu super summum quasi in silva lignorum securibus | Exciderunt januas ejus in idipsum in securi et ascia dejecerunt eam | Incenderunt igni sanctuarium tuum in terra polluerunt tabernaculum nominis tui | Dixerunt in corde suo cognatio eorum simul quiescere faciamus omnes dies festos dei a terra | Signa nostra non vidimus jam non est propheta et nos non cognoscet amplius | Usquequo deus improperabit inimicus irritat adversarius nomen tuum in finem | Ut quid avertis manum tuam et dexteram tuam de medio sinu tuo in finem | Deus autem rex noster ante saecula operatus est salutem in medio terrae | Tu confirmasti in virtute tua mare contribulasti capita draconum in aquis | Tu confregisti capita draconis dedisti eum escam populis Aethiopum | Tu dirupisti fontes et torrentes tu siccasti fluvios Ethan | Tuus est dies et tua est nox tu fabricatus es auroram et solem | Tu fecisti omnes terminos terrae aestatem et ver tu plasmasti ea | Memor esto hujus inimicus improperavit domino et populus insipiens incitavit nomen tuum | Ne tradas bestiis animas confitentes tibi et animas pauperum tuorum ne obliviscaris in finem | Respice in testamentum tuum quia repleti sunt qui obscurati sunt terrae domibus iniquitatum | Ne avertatur humilis factus confusus pauper et inops laudabunt nomen tuum | Exsurge deus judica causam tuam memor esto improperiorum tuorum eorum quae ab insipiente sunt tota die | Ne obliviscaris voces inimicorum tuorum superbia eorum qui te oderunt ascendit semper | 920073 | PS |
| Ne tradas domine vestris animas confidentium tibi animas pauperum tuorum ne obliviscaris in finem | h03760 | ANT |
| Ne tradas domine bestiis animas confitentes tibi et animas pauperum tuorum ne obliviscaris in finem | 007210 | R |
| Respice domine in testamentum tuum et animas pauperum tuorum ne derelinquas in finem exsurge domine et judica causam tuam et ne obliviscaris voces quaerentium te alleluja | g01194.1 | In |
| Ne tradas in perditione animas confidentes tibi animas pauperum tuorum domine ne obliviscaris in finem | h02388 | RS |
| Memento plebi tuae quam creasti ab initio animas pauperum tuorum ne obliviscaris in finem | h00838a | PSLMV |
| Ne tradas domine bestiis animas confitentes tibi et animas pauperum tuorum ne obliviscaris in finem | g03098 | In |
| Respice domine in testamentum tuum et animas pauperum tuorum ne derelinquas in finem exsurge domine et judica causam tuam et ne obliviscaris voces quaerentium te | g01194 | In |
| Respice domine in testamentum tuum et animas pauperum tuorum ne obliviscaris in finem | g01195 | Gr |
| Ne tradas bestiis animas domine tibi R. Et animas pauperum tuorum ne obliviscaris in finem | 800289 | W |
| In finem pro occultis filii psalmus David | Confitebor tibi domine in toto corde meo narrabo omnia mirabilia tua | Laetabor et exsultabo in te psallam nomini tuo altissime | In convertendo inimicum meum retrorsum infirmabuntur et peribunt a facie tua | Quoniam fecisti judicium meum et causam meam sedisti super thronum qui judicas justitiam | Increpasti gentes et periit impius nomen eorum delesti in aeternum et in saeculum saeculi | Inimici defecerunt frameae in finem et civitates eorum destruxisti periit memoria eorum cum sonitu | Et dominus in aeternum permanet paravit in judicio thronum suum | Et ipse judicabit orbem terrae in aequitate judicabit populos in justitia | Et factus est dominus refugium pauperi adjutor in opportunitatibus in tribulatione | Et sperent in te qui noverunt nomen tuum quoniam non dereliquisti quaerentes te domine | Psallite domino qui habitat in Sion annuntiate inter gentes studia ejus | Quoniam requirens sanguinem eorum recordatus est non est oblitus clamorem pauperum | Miserere mei domine vide humilitatem meam de inimicis meis | Qui exaltas me de portis mortis ut annuntiem omnes laudationes tuas in portis filiae Sion | Exsultabo in salutari tuo infixae sunt gentes in interitu quem fecerunt in laqueo isto quem absconderunt comprehensus est pes eorum | Cognoscetur dominus judicia faciens in operibus manuum suarum comprehensus est peccator | Convertantur peccatores in infernum omnes gentes quae obliviscuntur deum | Quoniam non in finem oblivio erit pauperis patientia pauperum non peribit in finem | Exsurge domine non confortetur homo judicentur gentes in conspectu tuo | Constitue domine legislatorem super eos ut sciant gentes quoniam homines sunt | Ut quid domine recessisti longe despicis in opportunitatibus in tribulatione | Dum superbit impius incenditur pauper comprehenduntur in consiliis quibus cogitant | Quoniam laudatur peccator in desideriis animae suae et iniquus benedicitur | Exacerbavit dominum peccator secundum multitudinem irae suae non quaeret | Non est deus in conspectu ejus inquinatae sunt viae illius in omni tempore auferuntur judicia tua a facie ejus omnium inimicorum suorum dominabitur | Dixit enim in corde suo non movebor a generatione in generationem sine malo | Cujus maledictione os plenum est et amaritudine et dolo sub lingua ejus labor et dolor | Sedet in insidiis cum divitibus in occultis ut interficiat innocentem | Oculi ejus in pauperem respiciunt insidiatur in abscondito quasi leo in spelunca sua insidiatur ut rapiat pauperem rapere pauperem dum attrahit eum | In laqueo suo humiliabit eum inclinabit se et cadet cum dominatus fuerit pauperum | Dixit enim in corde suo oblitus est deus avertit faciem suam ne videat in finem | Exsurge domine deus exaltetur manus tua ne obliviscaris pauperum | Propter quid irritavit impius deum dixit enim in corde suo non requiret | Vides quoniam tu laborem et dolorem consideras ut tradas eos in manus tuas tibi derelictus est pauper orphano tu eris adjutor | Contere bracchium peccatoris et maligni quaeretur peccatum illius et non invenietur | Dominus regnabit in aeternum et in saeculum saeculi peribitis gentes de terra illius | Desiderium pauperum exaudivit dominus praeparationem cordis eorum audivit auris tua | Judicare pupillo et humili ut non apponat ultra magnificare se homo super terram | 920009 | PS |
| Exsurge domine deus meus et exaltetur manus tua ne obliviscaris pauperum in finem | 006706 | R |