Qui custodiebant animam meam consilium fecerunt in unum dicentes deus dereliquid illum persequimini et comprehendite eum quia non est qui liberet eum deus meus ne elonges a me deus meus in adjutorium meum intende
Consilium fecerunt in unum dicentes deus dereliquid illum persequimini et comprehendite eum quia non est qui liberet eum deus ne elonges a me deus meus in adjutorium meum intende
Congregati sunt deus ad devorandum me seductores mei scripta tenentes mala quae gessi ergo vociferantur dicentes deus dereliquit eum persequimini et comprehendite eum quia non est qui liberet eum deus meus ne elongeris a me deus meus in auxilium meum respice deus meus in adjutorium meum intende