Conditor alme siderum aeterna lux credentium qui pro peccatis nostis juste irasceris et propitius eris clamantibus ad te domine miserere nostri miserere nostri redemptor mundi et per intercessionem Mariae semper virginis ac sanctorum sanctarumquae omnium caelestium da nobis serenitatem aeris ut cognoscamus quia tu solus altissimus
Domine miserere nostri te enim exspectavimus | Esto bracchium eorum in mane et salus nostra in tempore tribulationis | A voce angeli fugerunt populi ab exspectatione tuae dispersae sunt gentes | Et congregabuntur spolia vestra sicut colligitur brucus velut cum fossae plenae fuerint de eo | Magnificatus est dominus quoniam habitavit in excelso | Implevit Sion judicio et justitia et erit fides in temporibus tuis | Divitiae salutis sapientiae et scientiae timor domini ipse thesaurus ejus | Ecce videntes clamabunt foris angeli pacis amare flebunt | Dissipatae sunt viae cessavit transiens per semitam irritum factum est pactum projecit civitates non reputavit homines | Luxit et elanguit terrae confusus est Libanus et obsorduit et factus est Saron sicut desertum et concussas est Basan et Carmelus | Nunc consurgam dicit dominus nunc exaltabor nunc sublimabor