Tantum ergo sacramentum veneremur cernui et antiquum documentum novo cedat ritui praestet fides supplementum sensuum defectui | Genitori genitoque laus et jubilatio salus honor virtus quoque sit et benedictio procedenti ab utroque compar sit laudatio | Amen Alleluia
Gaude mater pietatis in valle gementium pro ducatu dignitatis Christi regis omnium quo dilecta praedotaris in culmine montium | Ubi patres praecellentes in mortali corpore admirantur assistentes de tam grandi munere divinum lumen cernentes in creato lumine | Quod vertices prophetarum praecolunt devotius Moyses lumen praeclarum legis datur caelitus et Elias jubar magnum zelo Dei fervidus | Praesentia deitatis declaratur provide inaudita voce patris de supremo germine et spiritu veritatis forma nubis lucidae | Genitori genitoque laus et jubilatio salus honor virtus quoque sit et benedictio procedenti ab utroque compar sit laudatio | Amen
Pange lingua gloriosi praelium certaminis principisque generosi gladium tutaminis quo succumbunt vitiosi sectatoris daemonis | Nobis datus est a deo praesul sacer angelus ut postretur virus leo et salvetur populus dimittuntur noxae reo ducis nostris precibus | In suprema caeli sphaera et polorum culmine aperitur ei sera ut petat pro homine et apportet nobis plera bona pro juvamine | Verbum caro nobis praestat angeli custodiam et si morbus nos infestat tollat pestilentiam si quid urbem hanc molestat donet patientiam | Tantum ergo adjutorem veneremur laudibus frequentemus protectorem annuis carminibus ut placemus redemptorem pro nostris criminibus | Genitori genitoque laus et jubilatio salus honor virtus quoque sit et benedictio procedenti ab utroque compar si laudatio
Pange lingua gloriosi corporis mysterium sanguinisque pretiosi quem in mundi pretium fructus ventris generosi rex effudit gentium | Nobis natus nobis datus ex intacta virgine et in mundo conversatus sparso verbi semine sui moras incolatus miro clausit ordine | In supremae nocte cenae recumbens cum fratribus observata lege plene cibis in legalibus cibum turbae duodenae se dat suis manibus | Verbum caro panem verum verbo carnem efficit fitque sanguis Christi merum et si sensus deficit ad firmandum cor sincerum sola fides sufficit | Tantum ergo sacramentum veneremur cernui et antiquum documentum novo cedat ritui praestet fides supplementum sensuum defectui | Genitori genitoque laus et jubilatio salus honor virtus quoque sit et benedictio procedenti ab utroque compar sit laudatio