Genre:
Full text:
Omnes superni ordines quibus dicatur hic dies mille milleni milies vestras audite supplices
Feast:
Cantus ID | Genre | Full text |
---|---|---|
830256 |
H | Omnes superni ordines quibus dicatur hic dies mille milleni milies vestras audite supplices |
830256a |
HV | Primum virtutes igneae mox replete scientiae exin juvate nos prece sessiones dominicae |
830256b |
HV | Hinc ditati virtutibus vosque tremendi nutibus quae fulgurosi vultibus Christi favete plebibus |
830256c |
HV | Tu pater assis Abraham claram regens prosapiam cum ipsis necessariam nobis precando veniam |
830256d |
HV | Sacer adesto claviger et nove pacis legifer omnisque Christi crucifer actus mundate pariter |
830256e |
HV | Deo patri sit gloria (...) |
830256f |
HV | Tum vos caelestes domini et principes praevalidi potentiaque praediti estote nobis placidi |
830256g |
HV | Omnes quos dei gratia ab hac exemit patria bona donans caelestia nostra laxate crimina |
830256h |
HV | Tandem David hymnidicis hinc inde stipatus choris pulcher coronis regiis cunctis succurre miseris |
830256i |
HV | Omnes dum carnem induit quos Christus praesens docuit quosque absentes imbuit erigite quod corruit |
830256j |
HV | Hinc posce dei genetrix omnisque carnis domitrix ut cesset culpa perditrix et plebs salvetur debitrix |
830256k |
HV | Nostros superne claviger et novae pacis legifer omnisque Christi crucifer actus mundate pariter |
830256l |
HV | Nunc omne sacerdotium primus ordo pontificum clerum docendo subditum fictum tergite supplicum |
830256m |
HV | Istud concede trinitas et indivisa unitas domus regens pacificas aetates per interminas |
830256n |
HV | Decus apostolicus peccata (...) |
830256o |
HV | Sacer ordo pontificum cum (...) |
830256p |
HV | Nunc posce dei genetrix (...) |