830305

Full text: 
Salve festa dies et celeberrima quae nobis replicas annua gaudia patris Gaugerici praesulis inclyti quo concive polus gaudet amabilis | Alternans igitur nostra catervula laudes atque modos personet inclytos attollatque patrem Cameracensium magnum pontificem sanctissimum virum | Hic virtute cluens ut medicus potens curavit gemina peste misellulum quem diversicolor lepra notaverat gentilisque furor excerebraverat | Allidens precibus ferrea vincula nexos eripuit terque decennibus sopitos oculos noctibus excitans infuso penitus sole retexerat | Praeter quod domini propalat angelus quanti sit meriti tantus episcopus cui mox exhibitus fit bacularius dum de more pias explicuit preces | Confessor domini vir venerabilis laudes quas canimus suscipe quaesumus et nostris veniam lapsibus impetra et tecum superam scandere patriam | Laus patri domino laus quoque filio laus et perpetuo spiritui sacro laus trinae monadi summaque gloria laus simplae triadi saecla per omnia
Genre: 
Usual feast: 
Fulltext source: 
F-CA Impr. XVI C 4
AH volume: 
11
AH item number: 
244

Concordances in the Cantus Index network