|
H |
Mysterium ecclesiae hymnum Christo referimus quem genuit puerpera verbum patris in filium |
|
HV |
Sola in sexu femina electa es in saeculo et meruisti dominum sancto potare in utero |
|
HV |
Vates antiqui temporis praedixerant quod factum est quae virgo conciperet et parere Emmanuel |
|
HV |
Mysterium hoc magnum est Mariae quod concessum est ut deum per quem omnia ex se videret prodere |
|
HV |
Vere gratia plena es et gloriosa permanes quia ex te nobis natus est Christus per quem facta sunt omnia |
|
HV |
Pastores qui audierunt gloriam de cantaverunt cucurrerunt in Bethleem natum viderer dominum |
|
HV |
Sic magi ab ortu solis per stellae judicium portantes typum gentium primi offerunt munera |
|
HV |
Rogemus ergo populi dei matrem et virginem ut ipsa nobis impetret pacem et indulgentiam |
|
HV |
Gloria tibi domine ... |