| Cantus ID | Genre | Full text |
|---|---|---|
| 830396 | H | Lux hortatur nos sollemnis (...) |
| 830396a | HV | In deserto servus dei florens (...) |
| 830396b | HV | Oriundus in Aegypto sicut sol (...) |
| 830396c | HV | Mira virtus et non sanae (...) |
| 830396d | HV | Obsequentes et mansuetos vir (...) |
| 830396e | HV | Flagellatus et afflictus fuit (...) |
| 830396f | HV | Deo patri sit et nato lacto (...) |
| ah53099.1 Sq | Concentu parili hic te Maria veneratur populus teque piis colit cordibus | Generosi Abraham tu filia veneranda regia de Davidis stirpe genita | Sanctissima corpore castissima moribus omnium pulcherrima virgo virginum | Laetare mater et virgo nobilis Gabrielis archangelico quae oraculo credula genuisti clausa filium | In cujus sacratissimo sanguine emundatur universitas perditissimi generis ut promisit deus Abrahae | Te virga arida Aaron flore speciosa te figurat Maria sine viri semine nato floridam | Tu porta jugiter serata quam Ezechielis vox testatur Maria soli deo pervia esse crederis | Sed tu tamen matris virtutum dum nobis exemplum cupisti commendare subisti remedium pollutis statutum matribus | Ad templum detulisti tecum mundandum qui tibi integritatis decus deus homo genitus adauxit intacta genetrix | Laetare quam scrutator cordis et renum probat habitatu proprio singulariter dignam sancta Maria | Exsulta cui parvus arrisit tunc Maria qui laetari omnibus et consistere suo nutu tribuit | Ergo quique colimus festa parvuli Christi propter nos facti ejusque pie matris Mariae | Si non dei possumus tantam exsequi tardi humilitatem forma sit nobis ejus genetrix | Laus patri gloriae qui suum filium gentibus et populo revelans Israel nos sociat | Laus ejus filio qui suo sanguine nos patri concilians supernis sociavit civibus | Laus quoque sancto spiritui sit per aevum |
| 602134b V | Gloria sit deo patri et filio (...) |
| ah53099 Sq | Concentu parili hic te Maria veneratur populus teque piis colit cordibus | Generosi Abraham tu filia veneranda regia de Davidis stirpe genita | Laetare mater et virgo nobilis Gabrielis archangelico quae oraculo credula genuisti clausa filium | In cujus sacratissimo sanguine emundatur universitas perditissimi generis ut promisit deus Abrahae | Te virga arida Aaron flore speciosa te figurat Maria sine viri semine nato floridam | Tu porta jugiter serata quam Ezechielis vox testatur Maria soli deo pervia esse crederis | Sed tu tamen matris virtutum dum nobis exemplum cupisti commendare subisti remedium pollutis statutum matribus | Ad templum detulisti tecum mundandum qui tibi integritatis decus deus homo genitus adauxit intacta genetrix | Laetare quam scrutator cordis et renum probat habitatu proprio singulariter dignam sancta Maria | Exsulta cui parvus arrisit tunc Maria qui laetari omnibus et consistere suo nutu tribuit | Ergo quique colimus festa parvuli Christi propter nos facti ejusque pie matris Mariae | Si non dei possumus tantam exsequi tardi humilitatem forma sit nobis ejus genetrix | Laus patri gloriae qui suum filium gentibus et populo revelans Israel nos sociat | Laus ejus filio qui suo sanguine nos patri concilians supernis sociavit civibus | Laus quoque sancto spiritui sit per aevum |
| 830452f HV | Laus sit deo patri ac nato compari sanctoque flamini laudemus cuncti omni ore et corde secli tempore amen |
| 008308 H | Christe sanctorum piae rex tuorum nobili festo miserans adesto voce quo clara modulemus una cantica diva | Plebi adstantis pia vota summe quae timet mentis maculosa dele quae petit dona pietate grata cantica summe | Noster assistat vigilans patronus nunc Dominicus meritis beatis quo preces nostre mereatur ese nomine digne | Abluat mentem tribuat salutem praestet et vitam miserando puram atque nos castris societ supernis pastor amoris | Daemon haud plebem cruciet fidelem absit et pestis roborata morbis vita cunctorum valeat piorum summe tuorum | Gaudeat caelum retinendo sanctum gaudeat totus jubilando mundus gaudeat locus venerando felix Exiliensis | Celsa te virtus rutilans serenat rector aeternus visitans perornet omne quod prodest veniens ministret noxia casset | Quidquid est verum pietas honestat quidquid est justum moderans venustat quidquid est sanctum gratulans corona sordida mundat | Sit deo patri decus atque nato spiritus almi pariter decori una majestas regat et gubernet nos simul omnes | Amen |