Genre: 
Full text: 
Alma mater Augustini preces nostras suscipe et per eas conditori nos placare satage utque regat gregem suum tuum ora filium | Amatorem paupertatis genuisti precibus assertorem veritatis protulisti fletibus frange nobis favos mellis de suis sermonibus | Quae obscura multis erant tu dulci colloquio ejus ore reportasti pectoris armario hinc propina potum vitae flagranti collegio | Tu de vita electorum corde scriptam regulam stylo dei habuisti quae per viam regiam te de mundi incolatu reduxit ad patriam | Regi regum salus vita decus et imperium trinitati laus et honor sit per omne saeculum quae concives nos ascribat supernorum civium
Feast: 
Fulltext source: 
Oeuvres poétiques: précédées d'un essai sur la vie et ses ouvrages, Volume 2