Full text:
Psalmus Asaph Deus venerunt gentes in hereditatem tuam polluerunt templum sanctum tuum posuerunt Jerusalem in pomorum custodiam | Posuerunt morticina servorum tuorum escas volatilibus caeli carnes sanctorum tuorum bestiis terrae | Effuderunt sanguinem eorum tamquam aquam in circuitu Jerusalem et non erat qui sepeliret | Facti sumus opprobrium vicinis nostris subsannatio et illusio his qui in circuitu nostro sunt | Usquequo domine irasceris in finem accendetur velut ignis zelus tuus | Effunde iram tuam in gentes quae te non noverunt et in regna quae nomen tuum non invocaverunt | Quia comederunt Jacob et locum ejus desolaverunt | Ne memineris iniquitatum nostrarum antiquarum cito anticipent nos misericordiae tuae quia pauperes facti sumus nimis | Adjuva nos deus salutaris noster et propter gloriam nominis tui domine libera nos et propitius esto peccatis nostris propter nomen tuum | Ne forte dicant in gentibus ubi est deus eorum et innotescat in nationibus coram oculis nostris ultio sanguinis servorum tuorum qui effusus est | Introeat in conspectu tuo gemitus compeditorum secundum magnitudinem bracchii tui posside filios mortificatorum | Et redde vicinis nostris septuplum in sinu eorum improperium ipsorum quod exprobraverunt tibi domine | Nos autem populus tuus et oves pascuae tuae confitebimur tibi in saeculum in generationem et generationem annuntiabimus laudem tuam
Genre:
- Log in to post comments