| 006317 R | Confitebor tibi domine deus in toto corde meo et honorificabo nomen tuum in aeternum quia misericordia tua domine magna est super me |
| h01496b ANTV | Confitebor tibi domine in toto * |
| h02828a ANTV | Confitebor tibi domine in ecclesia * |
| h03702a ANTV | Confitebor tibi domine in toto * |
| 920034 PS | Ipsi David judica domine nocentes me expugna impugnantes me | Apprehende arma et scutum et exsurge in adjutorium mihi | Effunde frameam et conclude adversus eos qui persequuntur me dic animae meae salus tua ego sum | Confundantur et revereantur quaerentes animam meam avertantur retrorsum et confundantur cogitantes mihi mala | Fiant tamquam pulvis ante faciem venti et angelus domini coarctans eos | Fiat via illorum tenebrae et lubricum et angelus domini persequens eos | Quoniam gratis absconderunt mihi interitum laquei sui supervacue exprobraverunt animam meam | Veniat illi laqueus quem ignorat et captio quam abscondit apprehendat eum et in laqueum cadat in ipsum | Anima autem mea exsultabit in domino et delectabitur super salutari suo | Omnia ossa mea dicent domine quis similis tibi eripiens inopem de manu fortiorum ejus egenum et pauperem a diripientibus eum | Surgentes testes iniqui quae ignorabam interrogabant me | Retribuebant mihi mala pro bonis sterilitatem animae meae | Ego autem cum mihi molesti essent induebar cilicio humiliabam in jejunio animam meam et oratio mea in sinu meo convertetur | Quasi proximum et quasi fratrem nostrum sic complacebam quasi lugens et contristatus sic humiliabar | Et adversum me laetati sunt et convenerunt congregata sunt super me flagella et ignoravi | Dissipati sunt nec compuncti tentaverunt me subsannaverunt me subsannatione frenduerunt super me dentibus suis | Domine quando respicies restitue animam meam a malignitate eorum a leonibus unicam meam | Confitebor tibi in ecclesia magna in populo gravi laudabo te | Non supergaudeant mihi qui adversantur mihi inique qui oderunt me gratis et annuunt oculis | Quoniam mihi quidem pacifice loquebantur et in iracundia terrae loquentes dolos cogitabant | Et dilataverunt super me os suum dixerunt euge euge viderunt oculi nostri | Vidisti domine ne sileas domine ne discedas a me | Exsurge et intende judicio meo deus meus et dominus meus in causam meam | Judica me secundum justitiam tuam domine deus meus et non supergaudeant mihi | Non dicant in cordibus suis euge euge animae nostrae nec dicant devoravimus eum | Erubescant et revereantur simul qui gratulantur malis meis induantur confusione et reverentia qui magna loquuntur super me | Exsultent et laetentur qui volunt justitiam meam et dicant semper magnificetur dominus qui volunt pacem servi ejus | Et lingua mea meditabitur justitiam tuam tota die laudem tuam |
| 920053 PS | In finem in carminibus intellectus David | Cum venissent Ziphaei et dixissent ad Saul nonne David absconditus est apud nos | Deus in nomine tuo salvum me fac et in virtute tua judica me | Deus exaudi orationem meam auribus percipe verba oris mei | Quoniam alieni insurrexerunt adversum me et fortes quaesierunt animam meam et non proposuerunt deum ante conspectum suum | Ecce enim deus adjuvat me et dominus susceptor est animae meae | Averte mala inimicis meis et in veritate tua disperde illos | Voluntarie sacrificabo tibi et confitebor nomini tuo domine quoniam bonum est | Quoniam ex omni tribulatione eripuisti me et super inimicos meos despexit oculus meus |
| g02185a CmV | Confitebor tibi domine in toto corde meo in consilio justorum et congregatione |
| h02378 RS | Multiplicasti misericordiam tuam domine et ego confitebor tibi in varis psalmorum alleluia psallam tibi in cithara alleluia |
| h02720 ANT | Confitebor tibi domine quoniam terribiliter magnificatus es mira opera tua deus et anima mea novit nimis |
| h02747a ANTV | Confitebor tibi domine quoniam iratus es mihi conversus est furor tuus et consolatus es meae | Ecce deus salvator meus fiducialiter agam et non timebo | Quia fortitudo mea et laudati omnia dominus et factus est mihi in salutem | Aurietis aquas in gaudio de fontibus salvatoris et dicetis in illa die | Confitemini domino et invocate nomen ejus notas facite in populis adinventiones ejus mementote quoniam excelsum est nomen ejus | Cantate domino quoniam magnifice fecit annuntiate hoc in universa terram | Exsulta et lauda habitatio Sion quia magnus in medio tui sanctus Israel |