a00236

Full text: 
In die quando venerit ad judicium in majestate judicare saeculum astabunt ante illum omnia agmina virtutum caelestium sanctorum chori patriarcharum ac prophetarum gloriosus apostolorum numerus martyrum confessorum atque virginum ibi assistent omnes populi ante tantam majestatem domini nimium perterriti dies illa dies irae dies tribulationis dies miseriae et vindictae dies tubae et clangoris dies nubae et caliginis dies illa nimium erit impiis amaro o quam felices erunt illi qui vocem domini meruerint audire venite benedicti patris mei percipite regnum quod vobis praeparatum est ab origine mundi
Genre: 

Concordances in the Cantus Index network