a01523

Full text: 
Omnipotentem semper adorent et benedicant omne per aevum | Astra polorum cuncta chorique solque sororque lumina caeli | Sic quoque lymphae quaeque supernae ros pluviaeque spiritus omnis | Ignis et aestus cauma geluque frigus et ardor atque pruina | Nix glaciesque noxque diesque lux tenebraeque fulgura nubes | Arida montes germina colles flumina fontes pontus et undae | Omnia viva quae vehit aequor quae vehit aer terraque nutrit | Cuncta hominum gens Israel ipse Christicolaeque servuli quique | Sancti humilesque corde benigno tresque pusilli exsuperantes | Rite camini ignei flammas jussa tyranni temnere prompti
Genre: 
Fulltext source: 
AH50 122

Concordances in the Cantus Index network