| 003708.1 A | Maria virgo semper laetare quae meruisti Christum portare qui et in caelis te assumpsit et super choros angelorum glorificavit |
| 800271 W | Maria virgo semper laetare (...) |
| 003708 A | Maria virgo semper laetare quae meruisti Christum portare caeli et terrae conditorem quia de tuo utero protulisti mundi salvatorem |
| 601376 R | Maria virgo semper laetare (...) |
| 004029 A | O gloriosa genetrix virgo semper Maria quae dominum omnium meruisti portare et regem angelorum sola virgo lactare nostri quaesumus pia memorare et pro nobis Christum deprecare ut tuis fulti patrociniis ad caelestia regna mereamur pervenire |
| ah53099 Sq | Concentu parili hic te Maria veneratur populus teque piis colit cordibus | Generosi Abraham tu filia veneranda regia de Davidis stirpe genita | Laetare mater et virgo nobilis Gabrielis archangelico quae oraculo credula genuisti clausa filium | In cujus sacratissimo sanguine emundatur universitas perditissimi generis ut promisit deus Abrahae | Te virga arida Aaron flore speciosa te figurat Maria sine viri semine nato floridam | Tu porta jugiter serata quam Ezechielis vox testatur Maria soli deo pervia esse crederis | Sed tu tamen matris virtutum dum nobis exemplum cupisti commendare subisti remedium pollutis statutum matribus | Ad templum detulisti tecum mundandum qui tibi integritatis decus deus homo genitus adauxit intacta genetrix | Laetare quam scrutator cordis et renum probat habitatu proprio singulariter dignam sancta Maria | Exsulta cui parvus arrisit tunc Maria qui laetari omnibus et consistere suo nutu tribuit | Ergo quique colimus festa parvuli Christi propter nos facti ejusque pie matris Mariae | Si non dei possumus tantam exsequi tardi humilitatem forma sit nobis ejus genetrix | Laus patri gloriae qui suum filium gentibus et populo revelans Israel nos sociat | Laus ejus filio qui suo sanguine nos patri concilians supernis sociavit civibus | Laus quoque sancto spiritui sit per aevum |
| a00181 W | Sancta dei genetrix virgo semper Maria R. Intercede pro nobis ad dominum deum nostrum |
| a01386 H | Humili praece et sincera devotione ad te clamantes Christe exaudi nos | Summus et omnipotens genitor qui cuncta creasti aeternus Christus filius atque deus nec non sanctificans dominator spiritus almus unica majestas trinaque sola dei | Virgo dei genetrix reparatrix inclyta mundi quae dominum casto corpore concipiens perpetua semper radians cum virginitate audi nos famulos virgo Maria tuos | Angelici proceres caelorum exercitus omnis aeterno semper lumine conspicuus agmine ter trino supera per sidera regno laudibus aeternum concelebrant dominum | Praeco potens praecursor ovans baptista Johannes grandaevus coetus cana caterva patrum ordo prophalis superi hymnista secreti in commune reos vocibus assiduis | Petrus cum Paulo Thomas cum Bartholomaeo et Jacobus sanctis nos relevent praecibus Andreas Mathaeus Barnabas atque Johannes Mathias Lucas Marcus et altisonus | Coetus apostolicus duodeno sidere comptus propitius cunctos protege nos famulos et quos multiplice lacerant per crimina pestes peccata absolvens fac bona cuncta sequi | Nunc Stephanus Linus Clemens Anacletus et Almus Sixtus Alexander Corneliusque pius Hippolytus Vitus Wenceslaus atque Modestus Chrisogonusque pius nos miserando juvent | Martyr Adalberte summe venerandeque praesul nobis nunc famulis auxiliare tuis nil sic perspicuum poterit vox clara referre ut decet in tali nunc patris obsequio | Hic tibi perpetuis resonant concentibus odas et praecibus sacris semper habetur honor cum laeti famuli celebrant haec festa benigni laudibus instantes nocte dieque tuis | O vos martyrio decorati in nomine Christi conspicui testes purpurei praeces qui bello invicti superastis daemonis iras conspirata manus vincere morte minas | Silvester Damasus Gregorius Ambrosiusque Hilarius Zeno Maximus atque Leo Hieronimus Proculus Caesarius Eusebiusque orent pro nostris criminibus variis | Summe dei cultor monachorum rector et abba o Benedicte sacer atque benigne pater istud caenobium coetumque tibi famulatum nostraque sanctificans cuncta tuere simul | Sancte dei Stephane pie rex et apostole noster inclite Henrice virginitate sacer rexque Ladislae vestre succurrite genti quo valeat digna scandere summa poli | Felicitas Felix Eulalia Digna Helena Petronellaque cum perpete Perpetua Agnes atque Agatha Christina Euprepia Thecla Eugenia Regula Eufemia atque bona | Virginitate chorus respledens candidularum turba puellarum integritate manens que geminis gaudens pulchrum decorata coronis laude pudicitiae martyriique simul | Omnes nunc sancti nobis succurrite lapsis et veniam cunctis ferte juvando malis nam vestris praecibus petitis quascunque rogantes annuit ipse pius nilque negat dominus | Agne dei patris qui mundi crimina tollis optatae pacis munera dona tuis Kyrie pantoncrathon ysos odisse te panthos sub aliseos ymon Christe eleison ymas |
| ah08081 Sq | Virgo parens gaudeat virgo semper pura parens sine corporis et mentis laesura Inaudita novitas nova genitura qua nescit fragilitas geniturae jura | Virg atypus virginus sine stirpe florem virgo sine semine parit salvatorem Rubus in incendio non sensit calorem mater puerperio non perdit pudorem | Nulli viro Domini porta reseratur in aeternum clauditur hortus fons signatur Radix Jesse germinat flore fecundatur septemque spirituum munere ditatur | Oritur in vespere stella matutina lumen fit in tenebris salus in ruina Aegris animantibus stilla medicina visitavit Dominus mala vespertina | Pater mittit nuntium nuntius auditur virgo credit deitas carni counitur Impregnatur genitrix genitor nescitur sine matre filii pater invenitur | Triplex est substantia gemina natura personalis unitas mira conjunctura Distant in hujusmodi factor et factura quae cadit sub numero ponderis mensura | Virgo nobis impetra veniam Maria interpella filium mediatrix pia Ne dum Dei curritur mandatorum via intercurrat gressibus nostris phantasia |
| ah55242 Sq | Ex Aegypto pharaonis in amplexus Salomonis nostri transit filia | Ex abjecta fit electa ex rugosa fit formosa ex lebete phiala | Stella maris huic illuxit ad dilectum quam conduxit pacis nectens foedera | Matre Dei mediante peccatrici Christo dante sunt dimissa scelera | Vitam ducens haec carnalem pervenit in Jerusalem nuptura pacifico | Sic excluso adultero maritatur sponso vero ornatu mirifico | Dei templum introire dum laborat mox redire necdum digna cogitur | Ad cor suum revertitur fletu culpa submergitur fletu culpa tergitur | Locus desertus quacritur Leviathan conteritur mundus caro vincitur | Domus patris postponitur vultus mentis componitur decor carnis spernitur | Laetare filia Thanis tuis ornata tympanis lauda quondam sterilis | Gaude plaude casta munda virtutum prole fecunda vitis meri fertilis | Te dilexit noster risus umbilicus est praecisus tuus continentia | Aquis lotam pulchram totam te salivit te condivit sponsi sapientia | Septem pannis involuta intus tota delibuta oleo laetitiae | Cocco rubes caritatis bysso cincta castitatis zona pudicitiae | Hinc jacincto calciaris dum superna contemplaris mutatis affectibus | Vestiris discoloribus cubile vernat floribus fragrat aromatibus | O Maria gaude quia decoravit et amavit sic te Christi gratia | Memor semper peccatorum et cunctorum populorum plaude nunc in gloria |