a08688

Full text: 
Summe deus et creator mundialis ex machine dignans laudes et devote tu nos fac depromere jubilantes in honore virginis sanctissimae | O Lucia Christi sponsa virgo nobilissima tu vocaris gemma poli infra caeli sydera et cum sponso semper vadis de pascendis lilia | Tu secuta mundi lucem contempsisti saeculum soli Christo adexisti respuens Paschasium ideoque meruisti caeli habitaculum | In quo fulges rutilando velut solis radius et in lecto jucundaris qui est totus floridus odor turis cinnamomi tibi est continuus | In vestitu deaurato velut rosa rubeo nunc cum laudans creatorem choro cum angelico intercedis pia mater et pro toto populo | Ergo Christum deprecare pro tua familia quae assistit tibi semper mente devotissima ut possimus tecum esse in perenni gloria | Deo patri atque nato et cum sancto flamine sit potestas atque honor laudis cum libamine qui est trinus atque unus millo cum discrimine Amen
Genre: 
Usual feast: 
Fulltext source: 
Ohio State, SPEC.RARE.MS.MR.Frag.32

Concordances in the Cantus Index network