a08688:01
Concordances in the Cantus Index network
Melodies in sources
Chants related to a08688
| Cantus ID | Genre | Full text |
|---|---|---|
| a08688 | H | Summe deus et creator mundialis ex machine dignans laudes et devote tu nos fac depromere jubilantes in honore virginis sanctissimae | O Lucia Christi sponsa virgo nobilissima tu vocaris gemma poli infra caeli sydera et cum sponso semper vadis de pascendis lilia | Tu secuta mundi lucem contempsisti saeculum soli Christo adexisti respuens Paschasium ideoque meruisti caeli habitaculum | In quo fulges rutilando velut solis radius et in lecto jucundaris qui est totus floridus odor turis cinnamomi tibi est continuus | In vestitu deaurato velut rosa rubeo nunc cum laudans creatorem choro cum angelico intercedis pia mater et pro toto populo | Ergo Christum deprecare pro tua familia quae assistit tibi semper mente devotissima ut possimus tecum esse in perenni gloria | Deo patri atque nato et cum sancto flamine sit potestas atque honor laudis cum libamine qui est trinus atque unus millo cum discrimine Amen |
| a08688:01 | HV | Summe deus et creator mundialis ex machine dignans laudes et devote tu nos fac depromere jubilantes in honore virginis sanctissimae |
| a08688:02 | HV | O Lucia Christi sponsa virgo nobilissima tu vocaris gemma poli infra caeli sydera et cum sponso semper vadis de pascendis lilia |
| a08688:03 | HV | Tu secuta mundi lucem contempsisti saeculum soli Christo adexisti respuens Paschasium ideoque meruisti caeli habitaculum |
| a08688:04 | HV | In quo fulges rutilando velut solis radius et in lecto jucundaris qui est totus floridus odor turis cinnamomi tibi est continuus |
| a08688:05 | HV | In vestitu deaurato velut rosa rubeo nunc cum laudans creatorem choro cum angelico intercedis pia mater et pro toto populo |
| a08688:06 | HV | Ergo Christum deprecare pro tua familia quae assistit tibi semper mente devotissima ut possimus tecum esse in perenni gloria |
| a08688:07 | HV | Deo patri atque nato et cum sancto flamine sit potestas atque honor laudis cum libamine qui est trinus atque unus millo cum discrimine Amen |