Salvator mundi salva nos omnes et omnia quae adjuvant benignus nobis impende et cuncta nocentia a nobis procul repelle atque ad protegendum nos dexteram tuae majestatis extende
Protege domine plebem tuam per signum sanctae crucis ab omnibus insidiis inimicorum omnium ut tibi gratam exhibeamus servitutem et acceptabile tibi fiat sacrificium nostrum alleluia
Protege domine plebem tuam per sacratissima vulnera domini nostri Jesu Christi filii tui ab omnibus insidiis inimicorum omnium ut tibi gratam exhibeamus servitutem et acceptabile tibi fiat sacrificium nostrum
Protege domine plebem tuam per signum sanctae crucis ab omnibus insidiis inimicorum omnium ut tibi gratam exhibeamus servitutem et acceptabile tibi fiat sacrificium nostrum alleluia
Te sancta dei crux humiliter obsecramus ut tua virtute nostrum pectus munias animas custodias cogitationes sanctifices per Christum Jesum qui pependit in te
Salvator mundi salva nos omnes et omnia quae adjuvant benignus nobis impende et cuncta nocentia a nobis procul repelle atque ad protegendum nos dexteram tuae majestatis extende
Salus omnium populorum per crucem Christi facta est laetentur caeli plaudent manibus credentes quia rex noster per crucem suam saeculum triumphavit et infernum vicit