Full text:
Gaude Christi ecclesia laeta ducens sollemnia hujus almi confessoris | Qui in caelis coronatus est patronus nobis datus Jesu dono salvatoris | Zelo tractus supernorum statum petit professorum sub sancto Dominico | Hunc ingressus et professus per virtutes est progressus ordine mirifico | Vincentius recte dictus per quem hostis est devictus mira cum victoria | Lucis armis investitus cruce Christi insignitus nulla pavet jacula | In studiis sic profecit quod profunda patefecit arcana divinorum | Laurea digne insignitus plene certe eruditus super multos magistrorum | Veritatis praedicator sacrae legis aemulator verbi fulsit gratia | Mira virtus in sermone splendor calor ut in sole cujus ut mel eloquia | Nulla mens ita obscura nulla corda ita dura tenebris malitiae | Quae non mutet et resolvat ac illustret et inducat ad vota paenitentiae | Hic errores pravitatis verbo vicit veritatis splendore sapientiae | Sicut verbo firmamentum sic exemplo ornamentum factus est ecclesiae | Quam illustrat et adornat et dilatat et fecundat gentium multitudine | Voci vita concors fuit implens quidquid edocuit de morum pulchritudine | Et stupenda patent signa tam post mortem quam in vita divinae potestatis | Quae naturam cum transcendunt argumenta clara reddunt hujus viri sanctitatis | Vita functi reducuntur caeci claudi reponuntur ad membrorum officia | Surdi muti reparantur aegri cuncti liberantur per ejus suffragia | Gaude felix Valentia divina providentia tanto dotata filio | Sed tu magis Britannia ingenti plaude gloria quod tuo sit in gremio | O Vincenti gloriose nos exaudi nos confove pro tua clementia | Fac tuis sanctis precibus ut detur in caelestibus frui aeterna gloria
Genre:
Usual feast:
Analecta Hymnica:
AH 55, 343
Notes:
a variant version of the same text is found in AH 44 no. 321
- Log in to post comments