g05861:12
Concordances in the Cantus Index network
Melodies in sources
Chants related to g05861
| Cantus ID | Genre | Full text |
|---|---|---|
| g05861 | Sq | Gaude Christi ecclesia laeta ducens sollemnia hujus almi confessoris | Qui in caelis coronatus est patronus nobis datus Jesu dono salvatoris | Zelo tractus supernorum statum petit professorum sub sancto Dominico | Hunc ingressus et professus per virtutes est progressus ordine mirifico | Vincentius recte dictus per quem hostis est devictus mira cum victoria | Lucis armis investitus cruce Christi insignitus nulla pavet jacula | In studiis sic profecit quod profunda patefecit arcana divinorum | Laurea digne insignitus plene certe eruditus super multos magistrorum | Veritatis praedicator sacrae legis aemulator verbi fulsit gratia | Mira virtus in sermone splendor calor ut in sole cujus ut mel eloquia | Nulla mens ita obscura nulla corda ita dura tenebris malitiae | Quae non mutet et resolvat ac illustret et inducat ad vota paenitentiae | Hic errores pravitatis verbo vicit veritatis splendore sapientiae | Sicut verbo firmamentum sic exemplo ornamentum factus est ecclesiae | Quam illustrat et adornat et dilatat et fecundat gentium multitudine | Voci vita concors fuit implens quidquid edocuit de morum pulchritudine | Et stupenda patent signa tam post mortem quam in vita divinae potestatis | Quae naturam cum transcendunt argumenta clara reddunt hujus viri sanctitatis | Vita functi reducuntur caeci claudi reponuntur ad membrorum officia | Surdi muti reparantur aegri cuncti liberantur per ejus suffragia | Gaude felix Valentia divina providentia tanto dotata filio | Sed tu magis Britannia ingenti plaude gloria quod tuo sit in gremio | O Vincenti gloriose nos exaudi nos confove pro tua clementia | Fac tuis sanctis precibus ut detur in caelestibus frui aeterna gloria |
| g05861:01 | SqV | Gaude Christi ecclesia laeta ducens sollemnia hujus almi confessoris | Qui in caelis coronatus est patronus nobis datus Jesu dono salvatoris |
| g05861:02 | SqV | Zelo tractus supernorum statum petit professorum sub sancto Dominico | Hunc ingressus et professus per virtutes est progressus ordine mirifico |
| g05861:03 | SqV | Vincentius recte dictus per quem hostis est devictus mira cum victoria | Lucis armis investitus cruce Christi insignitus nulla pavet jacula |
| g05861:04 | SqV | In studiis sic profecit quod profunda patefecit arcana divinorum | Laurea digne insignitus plene certe eruditus super multos magistrorum |
| g05861:05 | SqV | Veritatis praedicator sacrae legis aemulator verbi fulsit gratia | Mira virtus in sermone splendor calor ut in sole cujus ut mel eloquia |
| g05861:06 | SqV | Nulla mens ita obscura nulla corda ita dura tenebris malitiae | Quae non mutet et resolvat ac illustret et inducat ad vota paenitentiae |
| g05861:07 | SqV | Hic errores pravitatis verbo vicit veritatis splendore sapientiae | Sicut verbo firmamentum sic exemplo ornamentum factus est ecclesiae |
| g05861:08 | SqV | Quam illustrat et adornat et dilatat et fecundat gentium multitudine | Voci vita concors fuit implens quidquid edocuit de morum pulchritudine |
| g05861:09 | SqV | Et stupenda patent signa tam post mortem quam in vita divinae potestatis | Quae naturam cum transcendunt argumenta clara reddunt hujus viri sanctitatis |
| g05861:10 | SqV | Vita functi reducuntur caeci claudi reponuntur ad membrorum officia | Surdi muti reparantur aegri cuncti liberantur per ejus suffragia |
| g05861:11 | SqV | Gaude felix Valentia divina providentia tanto dotata filio | Sed tu magis Britannia ingenti plaude gloria quod tuo sit in gremio |
| g05861:12 | SqV | O Vincenti gloriose nos exaudi nos confove pro tua clementia | Fac tuis sanctis precibus ut detur in caelestibus frui aeterna gloria |