| 007098 R | Locutus est dominus ad Moysen dicens descende in Aegyptum dic pharaoni ut dimittat populum meum induratum est cor pharaonis non vult dimittere populum meum nisi in manu forti |
| h04759 CaH | Clamavimus ad dominum deum patrem nostrorum et exaudivit nos | Et respexit humilitatem nostram et labores atque angustias | Et eduxit nos ex Aegypto in manu forti et bracchio excelso | Ingenti pabore in signis atque portentis | Et ait dominus bene omnia sunt locuti | Prophetam suscitabo eis de medio fratrum suorum | Et ponam verba mea in ore ejus loqueturque ad eos omnia quae praecepero ei | Qui autem verba ejus quae loquetur in nomine meo audire noluerit ego ultor existam | Si autem audieris vocem domini dei tui ut facias atque custodias omnia mandata ejus | Faciet te dominus excelsiorem cunctis gentibus et suscitavit te dominus sibi in populum sanctum | Et aperiet tibi dominus thesaurum suum optimum caelum sanctum et det plubiam in tempore suo benedicens cunctis operibus manum suarum | Respice domine de sanctuari tuo et de excelso caelorum habitaculo sancto tuo | Et benedic hereditati tuae Israel et terram quam dedisti nobis |
| ah40218 Sq | Ecce magno sacerdoti mundi cordis et devoti immolemus hostiam | Die sacro revoluto quo de viae volat luto viator in patriam | Servus prudens in talentis miles fortis in tormentis bino gaudet praemio | Servi patris patrem laudent qui patroni tanti gaudet laeti patrocinio | Felix pater Gendulfi genitus in Adia fecunda caelitus semen vitae seminat | Marcent clausae matris artus quam recludens florens partus florem sacrum germinat florens fons baptismatis ros rigat carismatis sub Sixto pontifice | Sub caelesti disciplina dote morum et doctrina dotatur mirifice | Aetas stupet morum pignus sacrae sedi servit dignus sacrae sedis apice | In pastorem sublimatur delegatur operatur salutem in gentibus | Christo simul operante et sermonem confirmante signis consequentibus | Arma paenitentium saccum et cilicium flagra gerit corporis | Pane hordeaceo potu vivit amneo sub deserto pectoris | Germinatur spes coronae verus martyr in agone perstat ad martyrium | Judex saevit ut infligat fornax frigit Christus rigat spondens pugnae bravium | Judex plorat pastor orat et torquentis in tormentis vitae reddit filium | Judex credit pastor cedit cellam ponit et disponit fratrum domicilium | Dum disponit officinam hostis armat spem vulpinam fratrum saevit in gallinam animal perfidiae | Pater vulpi comminatur et gallina reportatur vulpes luit morti datur ad fores ecclesiae | Sic a vulpe spiritali more vagos bestiali suos solvit et poenali carnis a contagio | Figuratur in gallina vaga caro iumentina quam seduxit fraus vulpina dum vacillat ratio | Ergo tui custos horti qui gallinam datam morti vitae reddis manu forti sic nos rege quod in grege nil possit vulpecula | Esto praesens o patrone desolatis in agone esto nobis intercessor vere martyr et confessor per aeterna saecula |
| ah55042 Sq | Hic est dies celebrandus laudibusque praesentandus dies decem milium | Agon Christi venerandus favor crucis imitandus mortem sanxit martyrum | Quorum duces Hermolaus Achatius et Menelaus Albinus et Elyethes | Omnes una quod sit vanus mundus hic daemon profanus clamant Christi milites | Fides spe corroborata caritate radicata fulget in martyribus | Corda Deo praeparata passione sociata prasetant sacris legibus | Isti mundo fortiores hostibus praestantiores Christo sese dedicant | Hi vicere sic tortores quod passorum dici flores jure sibi vendicant | Quotquot enim per tormenta manu forti palma tenta plura per supplicia | Vitae tenent fundamenta gaudiorum incrementa sed non per similia | Morte Christo complantati crucem Jesu lucrum rati psallunt Deo gratias | Sol et luna tenebrati terra mota his probati Deo reddunt animas | Quorum sancta passione fusa deprecatione vox auditur caelitus | Omnis qui devotione vestro gaudet pro agone dum non sit proselytus | Illi nullum nocumentum vinum oleum frumentum ac hostis victoriam | Os confessum cor non lentum panis vivi sacramentum post haec dabo gloriam | Hos tirones veneremur martyresque deprecemur ut horum memoria | Jesu Christo adunemur et cum sanctis coronemur in caelesti gloria |
| h04412h CLMOV | Praesta deus sanctae pater omnipotens in manu forti et bracchio excelso salvum fac domine plebem tuam |
| a00655 R | Eduxit vos dominus in manu forti de terra Aegypti qui eduxit de petra rivos et cibavit vos manna in solitudine |
| h01291c ALLV | In manu forti |
| h03359a ANTV | Domine deus ne disperdas populum tuum et hereditatem tuam quam redemisti in magnitudine tua quos eduxisti de Aegypto in manu forti | Recordare servorum tuorum Abraham Isaac et Jacob | Ne aspicias duritiam populi hujus et impietatem atque peccatum | Ne forte dicant habitatores terrae de qua eduxisti nos non poterat dominus introducere eos in terram quam pollicitus est eis et oderat illos | Idcirco eduxit ut interficeret illos eos in solitudine | Qui sunt populus tuus et hereditas tua quos eduxisti in fortitudine tua magna et in bracchio tuo extento |
| ah53192.1 Sq | Summi regis archangele Michael | Intende quaesumus nostris vocibus | Te namque profitemur esse supernorum civium principem | Tu deum obsecra pro nobis ut mittat auxilium miseris | Te deum generi humano orante diriguntur angeli | Ne laedere inimici quantum cupiunt versuti fessos umquam mortales praevaleant | Idem tenes perpetui principatum paradisi semper te sancti honorant angeli | In templo tu dei thuribulum aureum visus es habuisse manibus | Inde scandens vapor aromate plurimo pervenit ante conspectum dei | Tu crudelem cum draconem forti manu straveras faucibus illius animas eruisti plurimas | Hinc maximum augebatur in caelo silentium milia milium dicebant salus regi domino | Audi nos Michael angele summe huc parum descende de poli sede nobis ferendo opem domini levamen atque indulgentiae | Tu nostros Gabriel hostes prosterne tu Raphael aegris affer medelam morbos absterge noxas minue nosque fac interesse gaudiis beatorum |
| h04737 CaH | Domine deus ne disperdas populum tuum et hereditatem tuam quam redemisti in magnitudine tua quos eduxisti de Aegypto in manu forti | Recordare servorum tuorum Abraham Isaac et Jacob | Ne aspicias duritiam populi hujus et impietatem atque peccatum | Ne forte dicant habitatores terrae de qua eduxisti nos non poterat dominus introducere eos in terram quam pollicitus est eis et oderat illos | Idcirco eduxit ut interficeret illos eos in solitudine | Qui sunt populus tuus et hereditas tua quos eduxisti in fortitudine tua magna et in bracchio tuo extento |