| h03664a ANTV | Deus in te speravi domine non confundar in aeternum qui habitat in Jerusalem |
| a03009a HV | In te domine speravi non confundar in aeternum |
| g02634a InV | In te domine speravi non confundar in aeternum in justitia tua libera me et eripe me |
| g00767a CmV | In te domine speravi non confundar in aeternum in justitia tua libera me |
| h01446a ALLV | Domine nomen tuum in aeternum domine memoriale tuum in saeculum saeculi ante conspectu |
| h04692 CaH | Magnus es domine in aeternum et in omnia saecula regnum tuum | Quoniam tu flagellas et salvas ducis ad infernum et reducis et non est qui effugiat manum tuam | Confitemini domino filii Israel et in conspectu gentium laudate eum | Quoniam ideo dispersit vos inter gentes quae ignorant eum ut vos narretis mirabilia ejus et faciatis scire eos quia non est alius deus omnipotens praeter eum | Ipse castigavit nos propter iniquitates nostras et ipse salvabit nos propter misericordiam suam | Aspicite ergo quae fecit vobiscum timore et tremore confitemini illi regemque saeculorum laudate et exsultate eum in operibus vestris | Ego autem in terra captivitatis meae confitebor illi quoniam ostendit majestatem suam in gentem peccatricem | Convertimini itaque peccatores et facite justitiam coram deo credentes quod faciat vobiscum misericordiam suam | Ego autem et anima mea in eo laetabitur | Benedicite dominum omnes electi ejus agite diem laetitiae et confitemini illi |
| h02037 RS | Averte domine iram tuam a nobis ne in aeternum irascaris nobis |
| 920134 PS | Alleluia Laudate nomen dominum laudate servi dominum | Qui statis in domo domini in atriis domus dei nostri | Laudate dominum quia bonus dominus psallite nomini ejus quoniam suave | Quoniam Jacob elegit sibi dominus Israel in possessionem sibi | Quia ego cognovi quod magnus est dominus et deus noster prae omnibus diis | Omnia quaecumque voluit dominus fecit in caelo in terra in mari et in omnibus abyssis | Educens nubes ab extremo terrae fulgura in pluviam fecit qui producit ventos de thesauris suis | Qui percussit primogenita Aegypti ab homine usque ad pecus | Et misit signa et prodigia in medio tui Aegypte in Pharaonem et in omnes servos ejus | Qui percussit gentes multas et occidit reges fortes | Sehon regem Amorrhaeorum et Og regem Basan et omnia regna Chanaan | Et dedit terram eorum hereditatem hereditatem Israel populo suo | Domine nomen tuum in aeternum domine memoriale tuum in generationem et generationem | Quia judicabit dominus populum suum et in servis suis deprecabitur | Simulacra gentium argentum et aurum opera manuum hominum | Os habent et non loquentur oculos habent et non videbunt | Aures habent et non audient neque enim est spiritus in ore ipsorum | Similes illis fiant qui faciunt ea et omnes qui confidunt in eis | Domus Israel benedicite domino domus Aaron benedicite domino | Domus Levi benedicite domino qui timetis dominum benedicite domino | Benedictus dominus ex Sion qui habitat in Jerusalem |
| g01251.Tp2 Tp | In excelsa voce assidue precamur te o Domine fac gaudere tecum pariter in aeternum |
| h02698a ANTV | Deus quis similis tibi ne taceas neque compescaris deus | Quoniam ecce inimici tui domine sonuerunt et qui oderunt levaverunt caput | In plebem tuam adversum te cogitaverunt consilium cogitaverunt adversus sanctos tuos | Dixerunt venite disperdamus eos de gente et non memoretur nomen Israel amplius | Quoniam cogitaverunt consilium in unum adversum te testamentum disposuerunt | Tabernacula Idumaeorum et Ismahelitae Moab et Agareni | Gebal et Ammon et Amalec alienigenae cum habitantibus Tyrum | Etenim Assur simul venit cum illis facti sunt in susceptione filiis Loth | Fac illis deus sicut Madian et Sisarae sicut Jabin in torrente Cisson | Disperierunt in Endor facti sunt sicut stercus terrae | Pone principes eorum sicut Oreb et Zeb et Zebee et Salmana omnes principes eorum qui dixerunt hereditatem possideamus nobis sanctuarium dei | Deus meus pone illos ut rotam et sicut stipulam ante faciem venti | Sicut ignis qui comburet silvam velut sicut flamma comburens montes ita persequeris eos in tempestate tua et in ira tua conturbabis eos | Imple facies eorum ignominia et quaerant nomen tuum domine | Confundantur et turbetur in saeculum saeculi et revereantur et pereant in aeternum et in saeculum saeculi | Et cognoscant quia nomen tibi dominus tu solus altissimus super omnem terram |