| 920088 PS | Intellectus Ethan Ezrahitae | Misericordias domini in aeternum cantabo in generationem et generationem annuntiabo veritatem tuam in ore meo | Quoniam dixisti in aeternum misericordia aedificabitur in caelis praeparabitur veritas tua in eis | Disposui testamentum electis meis juravi David servo meo | Usque in aeternum praeparabo semen tuum et aedificabo in generationem et generationem sedem tuam | Confitebuntur caeli mirabilia tua domine etenim veritatem tuam in ecclesia sanctorum | Quoniam quis in nubibus aequabitur domino similis erit deo in filiis dei | Deus qui glorificatur in consilio sanctorum magnus et terribilis super omnes qui in circuitu ejus sunt | Domine deus virtutum quis similis tibi potens es domine et veritas tua in circuitu tuo | Tu dominaris potestati maris motum autem fluctuum ejus tu mitigas | Tu humiliasti sicut vulneratum superbum in bracchio virtutis tuae dispersisti inimicos tuos | Tui sunt caeli et tua est terra orbem terrae et plenitudinem ejus tu fundasti | Aquilonem et mare tu creasti Thabor et Hermon in nomine tuo exsultabunt | Tuum bracchium cum potentia firmetur manus tua et exaltetur dextera tua | Justitia et judicium praeparatio sedis tuae misericordia et veritas praecedent faciem tuam | Beatus populus qui scit jubilationem domine in lumine vultus tui ambulabunt | Et in nomine tuo exsultabunt tota die et in justitia tua exaltabuntur | Quoniam gloria virtutis eorum tu es et in beneplacito tuo exaltabitur cornu nostrum | Quia domini est assumptio nostra et sancti Israel regis nostri | Tunc locutus es in visione sanctis tuis et dixisti posui adjutorium in potente et exaltavi electum de plebe mea | Inveni David servum meum oleo sancto meo unxi eum | Manus enim mea auxiliabitur ei et bracchium meum confortabit eum | Nihil proficiet inimicus in eo et filius iniquitatis non apponet nocere ei | Et concidam a facie ipsius inimicos ejus et odientes eum in fugam convertam | Et veritas mea et misericordia mea cum ipso t ine nomine meo exaltabitur cornu ejus | Et ponam in mari manum ejus et in fluminibus dexteram ejus | Ipse invocabit me pater meus es tu deus meus et susceptor salutis meae | Et ego primogenitum ponam illum excelsum prae regibus terrae | In aeternum servabo illi misericordiam meam et testamentum meum fidele ipsi | Et ponam in saeculum saeculi semen ejus et thronum ejus sicut dies caeli | Si autem dereliquerint filii ejus legem meam et in judiciis meis non ambulaverint | Si justitias meas profanaverint et mandata mea non custodierint | Visitabo in virga iniquitates eorum et in verberibus peccata eorum | Misericordiam autem meam non dispergam ab eo neque nocebo in veritate mea | Neque profanabo testamentum meum et quae procedunt de labiis meis non faciam irrita | Semel juravi in sancto meo si David mentiar | Semen ejus in aeternum manebit et thronus ejus sicut sol in conspectu meo | Et sicut luna perfecta in aeternum et testis in caelo fidelis | Tu vero repulisti et despexisti distulisti christum tuum | Evertisti testamentum servi tui profanasti in terra sanctuarium ejus | Destruxisti omnes sepes ejus posuisti firmamentum ejus formidinem | Diripuerunt eum omnes transeuntes viam factus est opprobrium vicinis suis | Exaltasti dexteram deprimentium eum laetificasti omnes inimicos ejus | Avertisti adjutorium gladii ejus et non es auxiliatus ei in bello | Destruxisti eum ab emundatione et sedem ejus in terram collisisti | Minorasti dies temporis ejus perfudisti eum confusione | Usquequo domine avertis in finem exardescet sicut ignis ira tua | Memorare quae mea substantia numquid enim vane constituisti omnes filios hominum | Quis est homo qui vivet et non videbit mortem eruet animam suam de manu inferi | Ubi sunt misericordiae tuae antiquae domine sicut jurasti David in veritate tua | Memor esto domine opprobrii servorum tuorum quod continui in sinu meo multarum gentium | Quod exprobraverunt inimici tui domine quod exprobraverunt commutationem christi tui | Benedictus dominus in aeternum | Fiat fiat |
| g00655 Of | Benedictus es domine doce me justificationes tuas benedictus es domine doce me justificationes tuas in labiis meis pronuntiavi omnia judicia oris tui |
| h01736a ANTV | Et erit tamquam lignum quod plantatum est secus super aquas | Quod ad humorem mittit radices suas et non timebit dum venerit estus | Et erit folium ejus viride et in tempore siccitatis non erit sollicitus nec aliquando desinit facere fructum | Sana me domine et sanabor salvum me fac et salvus ero quia laus mea et virtus mea tu es | Ecce ipsi dicunt ad me ubi est verbum domini veniat et non sum turbatus | Te pastorem sequens et diem hominis non concupibi tu scis | Quod egressum est de labiis meis rectum in conspectu tuo fuit | Non sit mihi formidinis spes mea in die afflictionis meae | Confundantur qui me persecuntur et non confundar ego | Paveant illi et non paveam ego | Induc super eos diem afflictionis et duplici contritione contere eos |
| h02497 RS | Regem dominum exercitum vidi oculis meis et dixi veae mihi quia vir pollutus labiis ego sum volavit ad me unus de seraphim et in manu ejus calculus quem forcipe tulerit de altario et dixit ad me ecce ego tetigi labia tua et auferetur iniquitas tua et peccatum tuum mundabitur alleluia alleluia |
| h01279a ALLV | In labiis meis pro * |
| 920140 PS | Psalmus David Domine clamavi ad te exaudi me intende voci meae cum clamavero ad te | Dirigatur oratio mea sicut incensum in conspectu tuo elevatio manuum mearum sacrificium vespertinum | Pone domine custodiam ori meo et ostium circumstantiae labiis meis | Non declines cor meum in verba malitiae ad excusandas excusationes in peccatis cum hominibus operantibus iniquitatem et non communicabo cum electis eorum | Corripiet me justus in misericordia et increpabit me oleum autem peccatoris non impinguet caput meum quoniam adhuc et oratio mea in beneplacitis eorum | Absorpti sunt juncti petrae judices eorum audient verba mea quoniam potuerunt | Sicut crassitudo terrae erupta est super terram dissipata sunt ossa nostra secus infernum | Quia ad te domine domine oculi mei in te speravi non auferas animam meam | Custodi me a laqueo quem statuerunt mihi et a scandalis operantium iniquitatem | Cadent in retiaculo ejus peccatores singulariter sum ego donec transeam |
| h04710 CaH | Benedictus vir qui confidit in domino et erit dominus fiduciam ejus | Et erit tamquam lignum quod aras plantatur super aquas | Quod ad humorem mittit radices suas et non timebit dum venerit estus | Et erit folium ejus viride et in tempore siccitatis non erit sollicitus nec aliquando desinit facere fructum | Sana me domine et sanabor salvum me fac et salvus ero quia laus mea et virtus mea tu es | Ecce ipsi dicunt ad me ubi est verbum domini veniat et ego non sum turbatus | Te pastorem sequens et diem hominis non concupibi tu scis | Quod egressum est de labiis meis rectum in conspectu tuo fuit | Non sit mihi formidinis spes mea in die afflictionis meae | Confundantur qui me persecuntur et non confundar ego | Paveant illi et non paveam ego | Induc super eos diem afflictionis et duplici contritione contere eos |
| 006943c V | In labiis meis pronuntiavi omnia judicia oris tui |
| g00655.1 Of | Benedictus es domine doce me justificationes tuas in labiis meis pronuntiavi omnia judicia oris tui |
| h00835 PSLM | Pone domine custodiam ori meo et hostium circumstantiae labiis meis ut non declines cor meum in lingua mala |